# Documenta: Africae Concilia 6.173.145-165

Concilia, Documenta: Africae Concilia, 6.173.145 to 6.173.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.145

IX. De his qui ad sacerdotium sine examinatione promoti sunt. Si qui sine examinatione promoti sunt presbyteri aut episcopi et cum discutiuntur confessi sunt quae peccaverunt, vel si ab aliis evincantur et praeterea confitentibus, contra canonem moti homines manus eis imposuerunt, tales canon non suscipit sed abjicit; hoc enim quod irreprehensibile est defendit catholica Ecclesia. X. De his qui negaverunt in persecutione et postea ad clericatum promoti sunt. Quicunque ordinati sunt per ignorantiam aut dis— simulationem ordinantium, hi qui lapsi sunt, hoc non praejudicat canoni ecclesiastico; cogniti etenim deponuntur [T. 2, deponantur]. XI. De his qui negaverunt et habentur in laicis. De his qui praevaricati sunt praeter necessitatem aut praeter oblationem facultatum aut praeter periculum vel tale aliquod, quod factum est sub tyrannide Licinii, placuit sancto concilio, licet indigni sint humanitate, tamen subveniri eis. Quotquot igitur sincere poenitent, tres annos inter audientes sint, qui lapsi sunt fideles, et septem annos succumbant: duobus vero annis absque oblatione communicent orationibus populi. XII. De his qui abrenuntiaverunt et iterum ad saeculum sunt reversi. Quicunque vocati sunt ad gratiam et primordia demonstrantes bona deposuerunt cingulum militiae, postea vero ad proprium vomitum revoluti sunt, ita ut aliqui et pecuniam conferant et beneficiis militiam repetant, isti decem annos succumbant post triennii auditionis tempus. In omnibus autem his oportet discutere voluntatem et speciem poenitentiae; quotquot enim timore et lacrymis et perseverantia et bonis operibus conversionem opere non simulatione demonstrant, isti adimplentes tempus constitutum auditionis orationibus merito communicabunt, et postea licebit episcopo humanius de his aliquid cogitare: qui autem indiscrete tulerunt et ingressum ecclesiae sibi sufficere arbitrati sunt ad conversionem, omne compleant tempus. XIII. De his qui in exitu communionem requirunt. De exeuntibus de corpore vetus et canonica lex custodiatur et nunc, ut it ii qui mori parantur novissimo juvamine non priventur;

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
