Latin
6.173.24 to 6.173.35
Concilia, Documenta: Africae Concilia 6.173.24-35
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Alipii episcopi responsio pro veris exemplariis Nicaeni concilii perquirendis. Et cum recitaret, Alpius episcopus ecclesiae Tagastensis legatus provinciae Numidiae dixit: De hoc jam superioribus etiam litteris concilii nostri rescripsimus, et id nos servaturos profitemur quod in Nicaeno concilio constitutum est: adhuc tamen movet quoniam cum inspiceremus Graeca exemplaria hujus synodi Nicaenae, ista ibi noscio qua ratione minime invenimus. Unde petimus venerationem tuam, sancte papa Aureli, ut quia hoc authenticum concilium Nicaenum in urbe dicitur esse Constantinopolitana, aliquos cum scriptis tuae sanctitatis mittere digneris, et non solum ad ipsum sanctum fratrem nostrum Constantinopolitanum episcopum, sed etiam ad Alexandrinum et Antiochenum venerabiles sacerdotes, qui hoc nobis concilium sub adstipulatione litterarum suarum dirigant, ut omnis postmodum ambiguitas auferatur, quia nos ita ut frater Faustinus attulit minime invenimus: ista nos tamen paulisper servaturos, ut antea dixi, donec integra exemplaria veniant profitemur. Petendus est autem litteris nostris etiam venerabilis Ecclesiae Romanae episcopus Bonifacius, ut ipse quoque dignetur ad memoratas ecclesias aliquos mittere, qui eadem exemplaria praedicti Nicaeni concilii secundum ejus possint scripta perferre [T. 2. praeferre]. Nunc autem memorati Nicaeni concilii qualia exemplaria habemus his gestis sociamus. V. Ubi Faustinus episcopus dicit, ut Romano papae synodus pro inquirenda Nicaenae synodi veritate notescat. Faustinus episcopus legatus Ecclesiae Romanae dixit: Nec vestra sanctitas praejudicat Ecclesiae Romanae sive de hoc capitulo sive de aliis, quia dicere dignatus est frater noster et coepiscopus Alipius dubios esse canones, sed haec ipsa ad sanctum ac beatissimum papam nostrum scribere dignemini, ut et ipse integros canones inquirens cum vestra sanctitate de omnibus constitutis tractare possit. Sufficiat autem ut et ipse beatissimus episcopus urbis Romae, sicut et vestra sanctitas apud se tractat, ita et ipse inquirat, ne contentio inter ecclesias nasci videatur, sed magis charitate fraterna deliberare possitis ipso rescribente quid melius observari debeat.