# Documenta: Africae Concilia 6.173.36-49

Concilia, Documenta: Africae Concilia, 6.173.36 to 6.173.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.36

Aurelius episcopus dixit: Praeter ista quae deprompsimus actis necesse est ut etiam nostrae parvitatis litteris sancto fratri et consacerdoti nostro Bonifacio singula quae tractamus plenissime intimemus: ergo si omnibus placet prosecutio nostra, ore omnium condiscamus. Universum concilium dixit: Placet. VI. De sententia Sardicensis concilii recitata postulante Novato episcopo. Novatus episcopus legatus Mauritaniae Sitiphensis dixit: Nunc meminimus in hoc praesenti commonitorio lectum etiam de presbyteris vel diaconibus contineri, qualiter audiri ab episcopis suis vel a finitimis debeant, quod in Nicaeno concilio minime legimus: unde hoc ipsum jubeat sanctitas vestra nobis recitari. Aurelius episcopus dixit: Recitetur ad locum etiam hoc quod deposcitur. Daniel notarius recitavit: De appellationibus autem clericorum, id est minoris loci, et ipsius synodi certa responsio, de qua re quid acturi sitis credimus inserendum, quod taliter dictum est ex Sardicensi concilio (Titulo 17). Osius episcopus dixit: Quid me adhuc moveat reticere non debeo: Si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconem suum et exterminare cum de ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem, habeat potestatem ejectus ut finitimos interpellet episcopos, ut causa ejus audiatur et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti, et ille episcopus qui aut juste aut injuste rejecit patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus aut emendetur sententia: et extera. VII. Ubi Augustinus episcopus cum synodo Nicaenum concilium conservare promittit. Cumque recitaretur, Augustinus episcopus ecclesiae Hipponiregiensis legatus provinciae Numidiae dixit: Et hoc nos servaturos profitemur salva diligentiori inquisitione concilii Nicaeni. Aurelius episcopus dixit: Si hoc etiam omnium vestri charitati placet, responsione firmate. Universum concilium dixit: Omnia quae in Nicaeno concilio statuta sunt nobis omnibus placent. Jucundus episcopus ecclesiae Suphetulae legatus provinciae Byzacenae dixit: Quod statutum est in Nicaeno concilio violari a quoquam nullatenus potest.

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
