# Documenta: Africae Concilia 6.173.75-80

Concilia, Documenta: Africae Concilia, 6.173.75 to 6.173.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.75

Et nunc de tua poscimus sanctitate, ut quemadmodum ea apud Nicaeam a patribus acta vel constituta sunt sic ea nobis facias custodiri, et ibi apud vos ista quae in commonitorio attulerunt facias exerceri. Item istud: Si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videtur et confugerit ad beatissimum Romanae Ecclesiae episcopum, et voluerit audiri et justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter requirant omnia et juxta fidem veritatis definiant: quod si is, qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum ut e latere suo presbyteres mittat, erit in potestate episcopi quid velit et quid aestimet; et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio: si vero crediderit sufficere episcopos ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo suo consilio judicaverit. Item de presbyteris et diaconibus: Si episcopus quis iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem, habeat potestatem ejectus ut finitimos interpellet episcopos et causa ejus audiatur et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti; et ille episcopus qui aut juste aut injuste rejecit patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus aut emendetur sententia. Haec utique usque ad adventum verissimorum exemplariorum Nicaeni concilii inserta gestis sunt, quae si ibi quemadmodum constituta sunt et quemadmodum ipso, quod apud nos fratres ex apostolica sede directi allegaverunt, commonitorio continentur, eo ordine vel apud vos in Italia custodirentur, nullomodo nos talia qualia commemorare jam nolumus vel tolerare cogeremur vel intolerabilia pateremur.

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
