# Documenta: Africae Concilia 6.173.81-88

Concilia, Documenta: Africae Concilia, 6.173.81 to 6.173.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.81

Sed credimus, adjuvante misericordia Dei nostri, quod tua sanctitate Romanae Ecclesiae praesidente non sumus jam istum typhum passuri, et servabuntur erga nos ea quae nobis etiam non dissidentibus custodiri debeant cum fraterna charitate secundum sapientiam atque justitiam, quam tibi donavit Altissimus, etiam ipse perspicis [U., G., prospicis] esse servanda, nisi forte aliter se habeant canones concilii Nicaeni. Quamvis enim plurimos Codices legerimus, sed nusquam in Nicaeno concilio in Latinis Codicibus legimus quemadmodum in supradicto commonitorio inde directa sunt: quia hic in nullo Codice ea potuimus invenire, ex Orientalibus Ecclesiis, ubi perhibentur eadem decreta posse etiam authentica reperiri, magis nobis desideramus afferri. Pro qua re tuam quoque venerationem obsecramus, ut scribere etiam ipse digneris ad illarum partium sacerdotes, hoc est Ecclesiae Antiochenae Alexandrinae et Constantinopolitanae, et si aliis etiam tuae placuerit sanctitudini [AE., BR., U., sanctitati], ut inde ad nos idem canones apud Nicaeam civitatem a patribus constituti veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis occidentalibus ecclesiis in Domini adjutorio conferente. Quis enim dubitet exemplaria esse verissima concilii in Graecia Nicaeni congregati, quae tam diversis locis et de nobilibus Graecis ecclesiis allata sunt et comparata concordant? Quod, donec fiant haec quae in commonitorio supradicto a nobis allegata sunt de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem et de clericorum causis apud provinciarum suarum episcopos terminandis, nos usque ad probationem servaturos esse profitemur, et beatitudinem tuam ad hoc nos adjuturam in Dei voluntate confidimus. Caetera vero quae in nostra synodo gesta vel firmata sunt, quoniam supradicti fratres nostri Faustinus episcopus, Philippus et Asellus presbyteri secum detulerunt, si dignatus fueris, tuae nota facient sanctitati. Et subscripta alia manu: Dominus noster te nobis annis plurimis custodiat, beatissime frater. Aurelius Carthaginis episcopus, Alipius, Augustinus, Possidius, Marinus, et caeteri ducenti decem et septem subscripserunt.

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
