Latin
6.175.1 to 6.175.9
Concilia, Documenta: Africae Concilia 6.175.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Scripta Africani concilii ad Coelestinum urbis Romae episcopum. Domino dilectissimo et honorabili fratri Coelestino Aurelius, Valentinos, Antonius, Tutus, Servus Dei, Terentius, Fortunatus, Martinus, Januarius, Optatus, Celticius [T. 1,2, Celesticius], Donatus, Theasius, Vincentius, Fortunatianus [Ae. ,Fortunatus] et caeteri qui in universali Africano concilio Carthagine adfuimus. Optaremus si quemadmodum sanctitas tua de adventu Apiarii laetatos vos fuisse missis per compresbyterum nostrum Leonem litteris intimavit, ita nos quoque de ejus purgatione haec scripta cum laetitia mitteremus: esset profecto et nostra et vestra modo alacritas certior, nec praepropera videretur quae adhuc de audiendo quam de auditu praecesserat. Adveniente sane ad nos sancio fratre et episcopo nostro Faustino, concilium congregavimus et credimus ideo cum illo missum, quoniam sicut per ejus operam presbyterio antea redditus fuerat, ita nunc possit de tantis criminibus a Tabracenis objectis eo laborante purgari; cujus tanta ac tam immania flagitia decursum nostri concilii examen invenit, ut memorati patrocinium potius quam judicium ac defensoris magis operam quam disceptatoris justitiam superarent. Nam primum quantum obstiterit omni congregationi diversas injurias ingerendo, quasi Ecclesiae Romanae asserens privilegia et volens eum a nobis in communionem suscipi, quem tua sanctitas credens appellasse, quod probare non potuit, communioni reddiderit, quod minime tamen licuit, quod etiam gestorum melius lectione cognosces. Triduano tamen laboriosissimo agitato judicio, cum diversa eidem objecta afflictissimi quaereremus, vel moras coepiscopi nostri Faustini vel tergiversationes ipsius Apiarii, quibus nefandas turpitudines occulere conabatur, Deus judex justus, fortis et longanimis magno compendio resecavit. Tetriore quippe ac putidiore obstinatione compressa, quae tantum libidinum coenum impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro ejus conscientiam coarctante [U. ,G. ,cohortante] et occulta, quae in illius corde tanquam in volutabro criminum jam damnabat, etiam hominibus publicante, repente in confessionem cunctorum objectorum flagitiosorum dolosus negator erupit, et tandem de omnibus incredibilibus opprobriis ultroneus se ipse convicit, atque ipsam quoque nostram spem, qua eum [Ae. ,quacum] et credebamus et optabamus de tam pudendis posse purgari maculis, convertit in gemitus, nisi quoniam istam nostram moestitiam uno tantum solatio mitigavit, quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit, et suis vulneribus qualemcunque medelam, etsi invita hac suae conscientiae reluctante confessione, providit, domine frater.