# Documenta: Africae Concilia 6.175.10-17

Concilia, Documenta: Africae Concilia, 6.175.10 to 6.175.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.175.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.175.10

Praefato itaque debitae salutationis officio impendiosius deprecamur, ut deinceps ad vestras aures hinc venientes non facilius admittatis, nec a nobis excommunicatos in communionem ultra velitis excipere, quia hoc etiam Nicaeno concilio definitum facile advertat venerabilitas tua: nam etsi de inferioribus clericis vel de laicis videtur ibi praecaveri, quanto magis hoc de episcopis voluit observari, ne in sua provincia a communione suspensi a tua sanctitate praepropere vel indebite videantur communioni restitui? Presbyterorum quoque et consequentium clericorum improba refugia, sicut te dignum est, repellat sanctitas tua, quia et nulla patrum definitione hoc Ecclesiae derogatum est Africanae, et decreta Nicaena sive inferioris gradus clericos sive ipsos episcopos suis metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim justissimeque viderunt quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finiens da, nec unicuique providentiae gratiam sancti Spiritus defuturam, qua aequitas a Christi sacerdotibus et prudenter videatur et constantissime teneatur; maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provinciae vel etiam universale provocare; nisi forte quisquam est qui credat unicuilibet posse Deum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare. Aut quomodo ipsum transmarinum judicium ratum erit, ad quod testium necessariae personae vel propter sexus vel propter senectutis infirmitatem vel multis aliis intercurrentibus impedimentis adduci non poterunt? Nam ut aliqui tanquam a tuae sanctitatis latere mittantur, nulla invenimus patrum synodo constitutum. Quia illud quod pridem per eumdem coepiscopum nostrum Faustinum tanquam ex parte Nicaeni concilii exinde transmisistis, in conciliis verioribus quae accipiuntur Nicaeni a sancio Cyrillo coepiscopo nostro Alexandrinae ecclesiae et a venerabili Attico Constantinopolitano antistite ex authentico missis, quae etiam ante hoc per Innocentium presbyterum et Marcellum subdiaconum, per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriae Bonifacio episcopo decessori vestro a nobis per eosdem transmissa sunt, in quibus tale aliquid non potuimus reperire.

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
