Latin
8.184.16 to 8.184.31
Concilia, Documenta: Africae Concilia 8.184.16-31
Unproofread scanNot analysed yet
III. Quod gratia Dei non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur. Item placuit, ut quicunque dixerit gratiam Dei qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum valere quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur, anathema sit. IV. Quod per gratiam Dei sciamus quid facere debeamus et diligere ut faciamus. Item quisquis dixerit eamdem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus, non per illam autem nobis praestari ut quod faciendum cognoverimus etiam facere debeamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apos, tolus: Scientia inflat, charitas vero aedificat, valde impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi et ad eam quae aedificat non habere, cum sit utrumque donum Dei et scire quid facere debeamus et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: Qui docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est: Charitas ex Deo est. V. Quod gratia Dei praestet ut lex impleatur, non sicut ait Pelagius facile, quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri. Item placuit, ul quicunque dixerit ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium facilius possimus implere per gratiam, tanquam, etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possemus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait; Sine me nihil potestis facere. VI. Quod juxta sententiam Joannis evangelistae nemo sit qui esse possit sine peccato. Item placuit, ut quod ait sanctus Joannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus [U. ,G. ,seducimus] et veritas in nobis non est, quisquis sic accipiendun putaverit, ut dicat propter humilitatem non oportere dici nos non habere peccatum, non quia veritas est, anathema sit.