# Documenta: Africae Concilia 8.184.32-39

Concilia, Documenta: Africae Concilia, 8.184.32 to 8.184.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/8.184.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/8.184.32

Sequitur enim Apostolus et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus qui remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate: ubi satis apparet hoc non tantum humiliter sed etiam veraciter dici. Poterat enim apostolus dicere: Si dixerimus quia non habeamus peccatum, nos ipsos extollimus et humilitas in nobis non eat; sed cum ait: Nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est, satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum non verum loqui sed falsum. VII. Quod unicuique etiam justo non solum pro aliis sed pro semetipso dicere oporteat; Dimitte nobis debita nostra. Item placuit, ut quicunque dixerit: in oratione dominica ideo dicere sanctos Dimitte nobis debita nostra, ut non pro se ipsis hoc dicant, quia non eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere unumquemque sanctorum: dimitte mihi debita mea, sed dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius qnam pro Se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus qui dicebat: In multis enim offendimus omnes: nam quare additum est omnes, nisi ut ista sententia conveniret et psalmo ubi legitur: Non inires in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccet tibi: et in libro sancti Job: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam: unde etiam Daniel sanctus et justus cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus, et caetera quae ibi veraciter et humiliter confitetur, ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis sed de populi sui potius dixisse peccatis, posteaquam dixit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino Deo meo, noluit dicere peccata nostra, sed et populi sui dixit et sua, quoniam futuros istos qui tam male intelligerent tanquam propheta praevidit.

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
