# Documenta: Africae Concilia 8.184.40-59

Concilia, Documenta: Africae Concilia, 8.184.40 to 8.184.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/8.184.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/8.184.40

VIII. Quod a sanctis veraciter dicatur: Dimitte nobis debita nostra. Item placuit, ut quicunque verba ipsa dominicae orationis ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra, Ita volunt a sanctis dici ut humiliter non veraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non hominibus sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi [T. 1,2, suis ] dicit dimitti velle, et corde dicit quae sibi dimittantur se debita non habere? Hucusque de fide capitula contra Pelagianos. Nunc regulae tractantur ecclesiasticae. IX. Ut in communes causas Ecclesiae generale concilium congregari oporteat: in privatis vero causis speciale uniuscujusque provinciae. Item primitus placuit, ut non sit ultra fatigandis fratribus anniversaria necessitas, sed quoties exegerit causa communis, id est totius Africae, undecunque ad hanc sedem pro concilio datae litterae fuerint, congregandam esse synodum in ea provincia ubi opportunitas persuaserit: causae autem quae communes non sunt in suis provinciis judicentur. X. Ut epistolas ad concilium devocandum metropolitanus subscribat et dirigat. Placuit etiam petitu omnium episcoporum, ut epistolis omnibus de concilio dandis sanctitas tua sola subscribat. XI. Ut de haereticis vel infidelibus quidquid in concilio constituitur a principe impetretur. Placuit, ut et illud adversus haereticos et Paganos vel eorum superstitiones legati missi de hoc a glorioso concilio, quidquid utile praeviderint, de gloriosissimis principibus impetrent. XII. Ut preces vel orationes compositae, nisi probatae fuerint in concilio, non dicantur. Placuit etiam et illud, ut preces vel orationes, seu missae quae probatae fuerint in concilio, seu traditiones [Ae., B. R., U., G., praefationes] sive commendationes seu manus impositiones ab omnibus celebrentur: nec aliqua ex his omnino dicantur in Ecclesia, nisi quae a prudentioribus tractata [Ae., facta] et comprobata in synodo fuerint, ne forte aliquid contra fidem vel per ignorantiam vel per studium sit compositum.

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
