# Documenta: Africae Concilia 8.184.60-78

Concilia, Documenta: Africae Concilia, 8.184.60 to 8.184.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/8.184.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/8.184.60

XIII. Ut posteriores anterioribus episcopis deferant, nec inconsultis primatibus suis aliquid agere praesumant. Valentinus episcopus dixit: Si permittit bonum patientiae vestrae, prosequor ea quae necessaria sunt ecclesiasticae disciplinae. Scimus enim in hac Ecclesia Carthaginensi inviolate semper permansisse ecclesiasticam disciplinam, ita ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed officiis legitimis id semper exhibitum est prioribus, quod ab insequentibus rationabiliter semper acciperetur: hunc ordinem jubeat sanctitas vestra melius vestris interlocutionibus roborari. Aurelius episcopus dixit: Non decuerat quidem ut haec repeteremus, nisi forte existerent inconsideratae mentes quorumdam quae ad haec statuenda nostros acuerent sensus; sed communis haec causa est quam insinuavit frater et coepiscopus [AΕ., B. R., U., consacerdos] noster, ut unusquisque nostrum sibi decretum adeo cognoscat, ut posteriores anterioribus deferant nec inconsultis primatibus aliquid agere praesumant. Qua de re oportet eos qui putaverint spretis majoribus aliquid praesumendum, competenter esse ab omni concilio coercendos. Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a patribus et a majoribus servatus est, et a nobis Deo propitio servabitur. XIV. Ut episcopi pro tempore consecrationis suae litteras ab ordinatoribus habeant. Deinde placuit, ut quicunque deinceps ordinantur litteras accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum subscriptas, continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur. XV. Ut ubi quis primum legerit, ibi permanent clericus. Item placuit, ut quicunque in ecclesia primum vel semel legerit ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur. XVI. Ut pro causis ecclesiarum exsecutores vel advocati a principe postulentur. Placuit praeterea, ut exsecutores in omnibus desideriis quae habet ecclesia ab imperatore postulentur, qui singulis ecclesiis impertiantur. Placuit etiam, ut petatur a gloriosissimis imperatoribus ut jubeant judicibus dare petitos sibi defensores scholasticos, qui in actu sint vel in officio defensionum causarum ecclesiasticarum, ut more sacerdotum provinciae idem ipsi qui defensionem ecclesiarum susceperint habeant facultatem pro negotiis ecclesiarum, quoties necessitas flagitaverit vel ad obsistendum obrepentibus, vel ad necessaria suggerenda, ingredi judicum secretaria.

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
