Latin
1.283.13 to 1.283.37
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 1.283.13-37
Unproofread scanNot analysed yet
IV. De eisdem si catechumeni adhuc immolant [U. ,G. ,immolarent] quando baptizentur. Item flamines si fuerint catechumeni et se a sacrificiis abstinuerint, post triennii tempora placuit ad baptismum admitti debere. V. Si domina per zelum ancillam occiderit. Si qua femina [T. 2, domina] furore zeli accensa flagris verberaverit ancillam suam, ita ut intra [U. ,G. ,infra] tertium diem animam cum cruciatu effundat, eo quod incertum sit voluntate an casu occiderit; si voluntate, post septem annos, si casu, post quinquennii tempora, acta legitima poenitentia ad communionem placuit admitti; quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem. VI. Si quicunque per maleficium hominem interfecerit. Si quis vero maleficio interficiat alterum, eo quod sine Idololatria perficere scelus non potuit, nec in finem impertiendam esse illi [U. ,G. ,ei ]communionem. VII. De poenitentibus moechiae si rursus moechaverint. Si quis forte fidelis post lapsum moechiae, post tempora constituta acta poenitentia, denuo fuerit fornicatus, placuit nec in finem habere eum communionem. VIII. De feminis quae relictis viris suis aliis nubunt. Item feminae, quae nulla praecedente causa reliquerint viros suos et alteris se copulaverint, nec in finem accipiant communionem. IX. De feminis quae adulteros maritos relinquunt et aliis nubunt. Item femina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem et alterum ducit, prohibeatur ne ducat: si duxerit non prius accipiat communionem, nisi quem reliquit de saeculo exierit, nisi forsitan necessitas infirmitatis dare compulerit. X. De relicta catechumeni si alterum duxerit. Si ea quam catechumenus relinquit duxerit maritum, potest ad fontem lavacri admitti: hoc et circa feminas catechumenas erit observandum. Quod si fuerit fidelis quae duc…ur ab eo qui uxorem inculpatam relinquit, et cum scierit illum habere uxorem, quam sine causa reliquit, placuit in linem hujusmodi dari communionem a.