# Documenta: Concilia Hispaniae 1.289.1-27

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 1.289.1 to 1.289.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/1.289.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/1.289.1

XLV. De catechumenus qui ecclesiam non frequentant. Qui aliquando fuerit catechumenus et per infinita tempora nunquam ad ecclesiam accesserit, si eum de clero quisque cognoverit esse Christianum, aut testes aliqui exstiterint fideles, placuit ei baptismum non negari, eo quod veterem hominem dereliquisse videatur. XLVI. De fidelibus ii apostataverint quandiu poeniteant. Si quia fidelia apostata per infinita tempora ad ecclesiam non accesserit, si tamen aliquando fuerit reversus hec fuerit idolator, post decem annos placuit communionem accipere. XLVII. De eo qui uxorem habens saepius maechatur. Si quis fidelis habens uxorem non semel sed saepe fuerit moechatus, In fine mortis est conveniendus; quod si se promiserit cessaturum, detur el communio: si resuscitatus rursus fuerit moechatus, placuit ulterius non ludere eum de communione pacis. XLVIII. De baptizatis at nihil accipiat clerus. Emendari placuit, Ut hi qui baptizantur, Ut fleri solebat, nummos in concha non mittant, ne Sacerdos quod gratis accepit pretio distrahere Videatur: neque pedes eorum lavandi sunt a sacerdotibus vel [T. 1, sed] clericis. XLIX. De frugibus fidelium ne a Judaeis benedicantur. Admoneri placuit possessores, ut non patiamur fructus sous; quos a Deo percipiunt cum gratiarum actione, a Judaeis benedici, ne nostram irritam et infirmam faciant benedictionem: si quis post interdictum facere usurpaverit, penitus ab Ecclesia abjiciatur. L. De Christianis qui cum Judaeis vescuntur. Si vero quis clericus vel fidelis cum Judaeis cibum sumpserit, placuit eum a communione abstineri ut debeat emendari. LI. De haereticis, ut ad clerum non promoveantur. Ex omni haerese fidelis si venerit, minime est ad clerum promovendus: vel si qui sunt in praeteritum ordinati, sine dubio deponantur. LII. De his qui in ecclesia libellos famosos ponunt. Hi qui inventi fuerint famosos in ecclesia ponere anathematizentur.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
