# Documenta: Concilia Hispaniae 10.1

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, Xlvii Concilium Toletanum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/10.1

OCTO EPISCOPORUM, HABITUM SUB DIE XV KALENDAS JUNIAS, ANNO QUINTO REGNI DOMINI NOSTRI AMALARICI REGIS, AERA DLXV. Cum in voluntate Domini apud Toletanam urbem sanctorum episcoporum praesentia convenisset, et de institutis Patrum canonumque decretis commemoratio haberetur, id nobis in unum positis placuit: ut si qua in antiquis canonibus minime commemorata sunt, salubri tractatu ac diligenti consideratione instituantur; si qua vero in anterioribus conciliis sunt decreta, sed abusione temporum hactenus sunt neglecta, redivivae ordinationis censuram obtineant, quatenus dum in his quae ad cultum fidei pertinent studium religiosae observationis impendimus, Dei nostri misericordiam facilius impetremus.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
