# Documenta: Concilia Hispaniae 11.346.1-10

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 11.346.1 to 11.346.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.346.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.346.1

SEXAGINTA DUORUM EPISCOPORUM, IN QUO ARIANA HAERESIS IN HISPANIA CONDEMNATUR. In nomine Domini nostri lesu Christi, anno regnante quarto gloriosissimo atque piissimo et Deo fidelissimo domino Recaredo rege, die viii iduum Maiarum, tera dcxxvii, haec sancta synodus habita est in civitate aera Toletana ab episcopis totius Hispaniae vel Galliae qui Infra scripti sunt. Cum pro fidei suae sinceritate idem gloriosissimus princeps omnes regiminis [BR., E. 4, regni] sui pontifices in unum convenire mandasset, ut tam de ejus conversione quam de gentis Gothorum innovatione in Domino exsultarent, et divinae dignationi pro tanto munere gratias agerent, sanctissimus idem princeps sic venerandum concilium alloquitur dicens: … Non incognitum reor esse vobis, reverentissimi sacerdotes, quod propter instaurandam disciplinae ecclesiasticae formam ad nostrae vos serenitatis praesentiam devocaverim: et quia decursis retro temporibus haeresis imminens in tota Ecclesia catholica agere synodica negotia denegabat, Dens cui placuit per nos ejusdem haeresis obicem depellere admonuit Instituta de more ecclesiastica reparare. Ergo sit vobis jucunditatis, sit gaudii quod mos canonicus prospectu Dei per nostram gloriam ad paternos reducitur terminos; prius tamen admoneo pariter et exhortor, jejuniis vos et vigiliis atque orationibus operam dare; ut ordo canonicus quem a sacerdotalibus sensibus detraxerat longa ac diuturna oblivio, quae aetas nostra se nescire [BR. senescere] fatetur, divino vobis rursus dono patefiat.» Ad haec autem gratias Deo agentes et religiosissimo principi, universo concillo in laudibus acclamante, triduanum est exinde praedicatum jejunium; sed cum die octava Iduum Maiarum in unum caetum [T. 2, agmen] Del sacerdotes adessent oratione praemissa unusquisque sacerdotum competenti loco resedisset, ecce in medio eorum adfuit serenissimus princeps, seque cum Dei sacerdotibus orationi communicans, divino deinceps flamine plenus, sic ad loquendum exorsus est dicens: « Non credimus vestram latere sanctitatem quanto tempore in errore Arianorum laborasset Hispania, et non multos post discessus genitoris nostri dies quibus nos vestra beatitudo fidei catholicae sanctae cognovit esse sociatos, credimus generaliter magnum et aeternum gaudium habuisse;

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
