# Documenta: Concilia Hispaniae 11.346.25-30

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 11.346.25 to 11.346.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.346.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.346.25

erit enim mihi immarcescibilis corona vel gaudium in retributione justorum, si hi populi qui nostra ad unitatem Ecclesiae solertia transcucurrerunt, fundati in eadem et stabiliti permaneant. Sicut enim divino nutu nostrae curae fuit hos populos ad unitatem Christi Ecclesiae pertrahere, ita sit vestrae docibilitatis catholicis eos dogmatibus instituere, quo in toto cognitione veritatis instructi, noverint ex solido errorem haeresis perniciosae respuere, et verae fidei tramitem ex charitate retinere, vel catholicae Ecclesiae communionem desiderio avidiori complecti. Ceterum sicut facile ad veniam pervenisse confido quod nescia hucusque tam clarissima erraverit gens, ita gravius esse non dubito, si agnitam veritatem dubio corde teneant atque a patenti lumine, quod absit, oculos suos avertant: unde valde pernecessarium esse prospexi vestram in unum convenire beatitudinem, habens sententiae dominicae fidem, quae dicit: Ubi fuerint duo vel tres collecti in nomine meo, ibi ero in medio eorum. Credo enim beatam sanctae Trinitatis divinitatem huic sancto interesse concilio; et ideo tanquam ante conspectum Dei, ita in medio vestri fidem meam protuli conscius admodum sententiae divinae dicentis: Non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa: vel apostolum Paulum Thimoteo discipulo praecipientem audivi: Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus: vera est enim Redemptoris nostri ex Evangelio sententia, qua confitentem se coram hominibus confiteri dicit, coram Patre, et negantem se esse negaturum. Expedit enim nobis id ore confiteri quod corde credimus, secundum coeleste mandatum quo dicitur: Corde creditur ad justitiam, oris autem confessio fit ad salutem: proinde sicut anathematizo Arium omnibus dogmatibus et complicibus suis, qui unigenitum Dei Filium a paterna degenerem asserebat esse substantia, nec a Patre genitum, sed ec nihilo dicebat esse creatum, vel omnia concilia malignantium quae adversus sanctam synodum Nicaenam exstiterunt, ita in honorem et in laudem fidem sanctam Nicaeni observo et honoro concilii, quam contra eumdem rectas fidei pestem Arium trecentorum decem et octo sancta episcopalis scripsit synodus;

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
