# Documenta: Concilia Hispaniae 11.347.1-10

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 11.347.1 to 11.347.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.347.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.347.1

Afrila vir illuster anathematizans subscripsi. Aila vir illuster anathematizans subscripsi. Ella vir illuster anathematizans subscripsi. Similiter et amnes seniores Gothorum Subscripserunt. Post confessionem Igitur et subscriptionem omnium episcoporum et totius gentis Gothicae seniorum gloriosissimus dominus noster Recaredus rex, pro reparandis simul et confirmandis disciplinae ecclesiasticae moribus, Dei sacerdotes taliter affatus est dicens: Reg a cura usque ih eum modum protendi debet et dirigi, quem plenam constet veritatis et scientiae capere rationem; ham sicut in rebus humanis gloriosius eminet potestas regia, ita et prospiciendae commoditati comprovincialium major debet esse et providentia. AI nune, beatissimi sacerdotes, non in eis tantummodo rebus diffundimus solertiam nostram quibus populi sub nostro regimine positi pacatissime gubernentur et vivant, sed etiam in adjutorio Christi extendimus nos ad ea quae sunt coelestia cogitare, et quae populos fideles efficiunt satagimus non nescire. Caeterum si totis nitendum est viribus humanis moribus modum ponere et insolentium rabiem regia potestate refrenare, si quieti et paci propagandae opem debemus impendere, multo magis est adhibenda sollicitudo desiderare et cogitare divina, inhiare sublimia et ab errore retractis populis veritatem eis serena luce ostendere: sic enim agit qui multiplici bono se a Deo remunerari confidit; sic enim audit qui super id quam quod ei committitur auget, dum illi dicitur: Quidquid super~ erogaveris ego cum rediero reddam tibi. Ergo quia jam fidei nostrae, et confessionis formam plena serie vestra beatitudo recensuit, simulque et sacerdotum nostrorumque procerum fides atque confessio sanctitati vestras perpatuit, hoc adhuc necessario pro firmitate catholicae fidel nostra Deo supplex instituere decrevit auctoritas, ut propter roborandam gentis nostrae novellam conversionem omnes Hispaniarum et Galliae Ecclesiae hanc regulam servent: ut omnes sacrificii tempore ante communionem corporis Christi vel sanguinis juxta orientalium partium morem unanimiter clara voce sacratissimum fidei recenseant symbolum, ut primum populi quid credulitate teneam fateantur et sic corda fide purificata ad Christi corpus et sanguinem percipiendum exhibeant.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
