# Documenta: Concilia Hispaniae 11.352.1-16

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 11.352.1 to 11.352.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.352.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.352.1

XIV. De Judeis. Suggerente concilio, id gloriosissimus dominus noster canonibus inserendum praecepit, ut Judaeis non liceat Christianas habere uxores, vel concubinas, neque mancipium Christianum in usus proprios comparare: sed et si qui filii ex tali conjugio nati sunt assumendos esse ad baptisma; nulla officia publica eos opus est agere per quae eis occasio tribuatur poenam Christianis inferre: si qui vero Christiani ab eis Judaico ritu sunt maculati vel etiam circumcisi, non reddito pretio, ad libertatem et religionem redeant Christianam. XV. Ut servi fisci qui ecclesias construunt dotem faciant et a principe confirmetur. Si qui ex servis fiscalibus fortasse ecclesias construxerint easque de sua paupertate ditaverint, hoc procuret episcopus prece sua auctoritate regia confirmari. XVI. Ut episcopi cum judicibus idola destruant, et ut domini idolatriam servis prohibeant. Quoniam pene per omnem Hispaniam sive Galliam idolatriae sacrilegium inolevit, hoc cum consensu gloriosissimi principis sancta synodus ordinavit, ut omnis sacerdos in loco suo una cum judice territorii sacrilegium memoratum studiose perquirat, et exterminati inventa non differat; homines vero, qui ad talem errorem concurrunt, salvo discrimine animae, qua potuerint animadversione coerceant: quod si neglexerint, sciant se utrique excommunicationis periculum esse subituros. Si qui vero domini extirpare hoc malum a possessione sua neglexerint vel familiae suae prohibere noluerint, ab episcopo et ipsi a communione pellantur. XVII. Ut episcopus cum judicibus necatores filiorum acriori disciplina corripiat. Dum multae querelae ad aures sancti concilii deferrentur, inter caetera tantae crudelitatis est opus nuntiatum quantum ferre consedentium aures sacerdotum non possent, ut in quibusdam Hispaniae partibus filios suos parentes interimant fornicationis avidi, nescii pietatis; quibus si taedium est filios numerosius augere, prius se ipsos debent castigare a fornicatione: nam duro causa propagandae prolis sortiantur conjugia, hi et parricidio et fornicationi tenentur obnoxii, qui fetus necando proprios decent se non pro filiis sed pro libidine, sociari.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
