# Documenta: Concilia Hispaniae 11.352.17-27

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 11.352.17 to 11.352.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.352.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.352.17

Proinde tantam nefas ad cognitionem gloriosissimi domini nostri Recaredi regis perlatum est, cujus gloria dignata est judicibus earumdem partium imperare, ut hoc horrendum facinus diligenter cum sacerdote requirant, et adhibita severitate prohibeant: ergo et sacerdotes locorum haec sancta synodus dolentius convenit, ut idem scelus cum judice curiosius quaerant ct sine capitali vindicta feriori disciplina prohibeant. XVIII. Ut semet in anno synodus fiat et judices et actores fisci praesentes sint. Praecipit haec sancta et venerabilis synodus, ut stante priorum auctoritate canonum quae bis in anno praecepit congregari concilia, consulta itineris longitudine et paupertate ecclesiarum Hispaniae, semel in anno in locum quem metropolitanus elegerit episcopi congregentur. Judices vero locorum vel actores fiscalium patrimoniorum ex decreto gloriosissimi domini nostri simul cum sacerdotali concilio autumnali tempore die calendarum Novembrium in unum conveniant, ut discant quam et juste cum populis agere debeant, ne in angariis aut in operationibus superfluis sive privatum onerent sive fiscalem gravent. Sint etenim prospectatores episcopi secundum regiam admonitionem, qualiter judices cum populis agant, ut aut ipsos praemonitos corrigant aut Insolentias eorum auditibus principis innotescant; quod si correptos emendare nequiverint, et ab Ecclesia et a communione suspendant: a sacerdote vero et a senioribus deliberetur, quod provincia sine suo detrimento praestare debeat judicium. Concilium autem non solvatur, nisi locum prius elegerint quo succedenti tempore Iterum ad concilium veniatur, ut jam non necesse habeat metropolitanus episcopus pro congregando concilio litteras destinare, si in priori concilio tempus omnibus denuntietur et locus. XIX. Ut Ecclesia cum rebus ejus ad episcopi ordinationem pertineat. Multi contra canonum constituta sic ecclesias quas aedificaverint postulant consecrari, ut dotem quam ei Ecclesiae contulerint censeant ad episcopi ordinationem non pertinere, quod factum et in praeterito displicet et in futurum prohibetur;

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
