Latin
11.354.15 to 11.354.34
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 11.354.15-34
Unproofread scanNot analysed yet
religiosis tamen omnino aliter fieri "non decere censemus, sic enim Christianorum per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum. XXIII. Ut in sanctorum natalitiis ballematiae prohibeantur. Exterminanda omnino est irreligiosa consuetudo quam vulgus per sanctorum solemnitates agere consuevit, ut populi qui debent officia divina attendere saltationibus et turpibus invigilent canticis, non solum sibi nocentes sed et religiosorum officiis perstrepentes: hoc enim ut ab omni Hispania depellatur, sacerdotum et judicium a concilio sancto curae committitur. Edictum regis in confirmationem concilii. Gloriosissimus et piissimus dominus noster Recaredus rex; Universorum sub regni nostris potestate consistentium amatores nos suos divina faciens veritas nostris principaliter sensibus inspiravit, ut causa instaurandae fidei ac disciplinae ecclesiasticae episcopos omnes Hispaniae nostro praesentandos culmini juberemus. Praecedenti autem diligenti et cauta deliberatione sive quae ad fidem conveniunt, seu quae ad morum correctionem respiciunt, cum omni sensus maturitate et intelligentiae gravitate constat esse digesta. Nostra proinde auctoritas id omnibus hominibus ad regnum nostrum pertinentibus jubet, ut si qua definita sunt in hoc sancto concilio habito in urbe Toletana anno regni nostri feliciter quarto, nulli contemnere liceat, nullus praeterire praesumat: capitula enim quae sensibus nostris placita et disciplinae congrua a praesenti conscripta sunt synodo, in omini auctoritate sive clericorum. sive laicorum, sive quorumcunque hominum observentur et maneant: id est: I. De observatione priorum canonum. II. De symbolo proferendo a populis in Ecclesia- III. De episcopis, ut eis non liceat rem alienare Ecclesiae. IV. Ut episcopo liceat unam de parochitanis ecclesiis monasterium facere. V. episcopis, presbyteris et diaconibus ex haerese conversis jam non liceat misceri uxoribus: vel quod hi qui semper catholici fuerunt in cellulis suis cum mulieribus extraneis non morentur. VI. Quod liberti ab episcopis et ab aliis facti et ecclesiis commendati permanere debeant liberi.