# Documenta: Concilia Hispaniae 11.358.49-61

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 11.358.49 to 11.358.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.358.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.358.49

Nam multas solemnitates per anni decursum celebrat Ecclesia, in quibus tametsi habet gaudia consueta, nova vero sicut in hac non habet. Aliter enim gaudet de rebus semper possessis, aliter de lucris magnis his nuper inventis. Pro qua re et nos ideo majoribus gaudiis elevamur, quia repente novos Ecclesiam parturisse populos intuemur, et quorum asperitatem quondam gemebamus, de eorum nunc gaudemus credulitate. Ergo materia gaudii nostri tribulationis praeteritae occasio fuit. Gemebamus dum gravaremur, dum exprobraremur, sed gemitus illi id egerunt, ut hi qui per infidelitatem nobis erant sarcina fierent nostra per suam conversionem corona. Hoc denique gratulative profert in psalmis Ecclesia dicens: In tribulatione dilatasti me: et Sara dum saepe a regibus concupiscitur, nec maculam pudicitiae sentit, et Abraham causa pulchritudinis suae divitem facit: ab ipsis enim regibus Abraham ditatur a quibus Sara (concupiscitur. Condigne ergo Ecclesia catholica gentes, quas sibi aemulas senserit fidei suae decore, ad sui eas sponsi, hoc est Christi lucra transducit, et per ea regna suum virum divitem reddit per quae se inquietari persenserit. Sic enim dum ex initio lacessitur vel invidentium dentibus mordetur, dum premitur, eruditur, et dum insectatur, dilatatur, quoniam patientia sua aemulatores suos aut superat aut lucrat. Dicit enim ad eam divinus sermo: Multae filiae congregaverunt divitias, tu autem supergressa es universas. Non mirum quod haereses filiae dicuntur, sed attendendum quod loco spinarum ponantur: filiae sunt eo quod ex semine Christiano generentur; spinae sunt, eo quod foris a Dei paradiso, hoc est extra catholicam Ecclesiam nutriantur; et hoc non conjectura sensus nostri sed Scripturae divinae auctoritate probatur, dicente Salomone: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Ergo ne magnum vobis videretur quod haereses dixerim filias, continuo eas nominat esse spinas.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
