# Documenta: Concilia Hispaniae 11.358.86-96

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 11.358.86 to 11.358.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.358.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.358.86

quia sicut naturae est fieri ex pluribus unitatem, sic est vitii fraternitatis declinare dulcedinem. Erigamur ergo tota mente in gaudia, ut quia gentes studio decertandi perierant, sibimet in amicitiam Christus unam Ecclesiam procuraret, in qua eas rursus reduceret concordia charitatis. De hac profecto Ecclesia vaticinatur propheta dicens: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus. Et iterum: Erit, inquit, in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob. Mons enim Christus est: et domus Dei Jacob una Ecclesia est ejus, ad quam et gentium concursum et populorum pronuntiat confluere conventum. De qua rursum in alio loco dicit propheta: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est; et ambulabunt, ait, gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui: leva iti circuitu oculos tuos et vide: Omnes isti congregati sunt et venerunt tibi: et aedificabunt, inquit, filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi. Qui ut notesceret quae ventura essent genti vel populo, quae ab unius Ecclesiae communione recidissent, secutus est: Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, Alio denique loco similiter ait: Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quae non cognoverunt te ad te current. Unus enim est Christus Dominus, cujus est una per totum mundum Ecclesia sancta possessio. Ille igitur caput, et ista corpus, de quibus in principio Genesis dicitur: Erunt duo in carne una: quod Apostolus in Christo intelligit et in Ecclesia. Dum ergo ex omnibus gentibus unam vult Christus habere Ecclesiam, quicunque extraneus est ab ea, licet Christiano nomine nuncupetur, Christi tamen corporis compage uon tenetur.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
