# Documenta: Concilia Hispaniae 11.358.97-105

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 11.358.97 to 11.358.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.358.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.358.97

Haeresis enim quae respuit catholicae Ecclesiae unitatem, eo quod adulterino amore diligat Christum, non uxoris sed concubinae obtinet locum, quoniam re vera duos dicit Scriptura esse in carne una, videlicet Christum et Ecclesiam, quo locum meretrix nullum invenit tertia. Una est enim, ait Christus, amica mea, una est sponsa mea, una est genitricis suae filia, De quo item eadem Ecclesia pronuntiat dicens: Ego dilecto meo et dilectus meus mihi. Quaerant nunc haereses a quo constuprentur vel cujus sint prostibulum factae, quoniam ab immaculato toro recesserunt Christi, a quo quanto pretiosam esse novimus copulam charitatis, tanto Deum hac celebritate laudemas, quod gentes, pro quibus sanguis fusus est Unigeniti sui, non passas est extra unum ovile diaboli dentibus devorari. Lugeat igitur veternosus praedo suam praedam amisisse, quia impletum videmus quod propheta vaticinante audivimus: Equidem, inquit, haec captivitas a forte tollitur, et quod ablatum fuerat a robusto salvatur. Parietem enim discordiae quem fabricaverat diabolus pax Christi destruxit, et domus quae divisione in mutuam certabat caedem, uno jam Christo lapide angulari conjungitur. Dicamus ergo omnes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis: nullum enim praemium charitati compensatur. Ideo omni gaudio praeponitur, quia pax et charitas facta est, quae omnium virtutum obtinet principatum. Superest autem ut unanimiter unum omnes regnum effecti tam pro stabilitate regni terreni quam felicitate regni coelestis Deum precibus adeamus, ut regnum et gens, quae Christum glorificavit in terris, glorificetur ab ilio non solum In terris sed etiam in coelis. Amen.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
