Latin
12.373.126 to 12.373.132
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.126-132
Unproofread scanNot analysed yet
sed post orationem dominicam et conjunctionem pan s et calicis benedictio in populum sequatur, et tunc demum corporis et sanguinis Domini sacramentum sumatur, eo videlicet ordine ut sacerdos et levita ante altare communicent, in choro clerus, extra chorum populus. XIX. De ordinatione episcoporum. Perniciosa consuetudo nequaquam est reticenda, quae majorum statuta praeteriens omnem Ecclesiae ordinem perturbavit, dum alii per ambitum sacerdotia appetunt, alii oblatis muneribus pontificatum assumunt, nonnulli etiam sceleribus implicati vel saeculari militiae dediti indigni ad honorem summi ac sacri ordinis pervenerunt; de quorum scilicet casu atque remotione oportuerat quidem statuendum, sed perturbatio quamplurima Ecclesiae oriretur. Praeteritis omissis, deinceps qui non promoveantur ad sacerdotium ex regulis canonum necessario credimus inserendum: id est qui in aliquo crimine delecti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam poenitentiam admisisse confessi sunt, qui in haeresim lapsi sunt, qui in haeresi baptizati aut rebaptizati esse noscuntur, qui semetipsos absciderunt, aut naturali defectu membrorum aut decissione aliquid minus habere noscuntur, qui secundae uxoris conjunctionem sortiti sunt aut numerosa conjugia frequentarunt, qui viduam vel marito relictam duxerunt aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas ad fornicationes habuerunt, qui servili conditioni obnoxii sunt, qui ignoti sunt, qui neophyti vel laici sunt, qui saeculari militiae dediti sunt, qui curiae nexibus obligati eunt, qui inscii litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos pervenerunt, qui per gradus ecclesiasticos non accesserunt, qui ambitu honorem quaerunt, qui muneribus honorem obtinere moliuntur, qui a decessoribus in sacerdolium eliguntur; ,sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec populus propriae civitatis elegit, nec autoritas metropolitani vel comprovincialium sacerdotum assensio exquisivit. Quicunque igitur deinceps ad ordinem sacerdotii postulatur, et in his quae praedicta sunt, exquisitus in nullo horum deprehensus fuerit atque examinatus probabilis vita atque doctrina exstiterit, tunc secundum synodalia vel decretalia constituta cum omnium clericorum vel civium voluntate ab universis comprovincialibus episcopis aut certe a tribus in sacerdotium die dominica consecrabitur, conniventibus exteris, qui absentes fuerint, litteris suis, et magis auctoritate vel praesentia ejus, qui est in metropoli constitutus.