Latin
12.373.166 to 12.373.188
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.166-188
Unproofread scanNot analysed yet
Quando presbyteres aut diacones per parochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere, ut caste et pure vivant sub timore Dei, ut dum eos talis professio alligat, vitae sanctae disciplina retineat. XXVIII. De ordine quo depositi iterum ordinantur. Episcopus, presbyter, aut diaconus, si a gradu suo injuste dejectus in secunda synodo Innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat nisi gradus amissos recipiat, ut si episcopus fuerit recipiat coram altario de manu episcoporum orarium, annulum et baculum; si presbyter, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam; si subdiaconus, patenam et calicem; sic et reliqui gradus ea in reparationem sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperant. XXIX. De clericis magos aut aruspices consulentibus. Si episcopus quis, aut presbyter, sive diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum, magos aut aruspices aut ariolos aut certe augures vel sortilegos vel eos qui profitentur artem aliquam, aut aliquos eorum similia exercentes, consulere fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae depositus monasterii poenam excipiat, ibique perpetuae poenitentiae deditus scelus admissum sacrilegii. luat. XXX. De sacerdotibus ad gentem extraneam nuntios mittentibus. Confinitimi hostium sacerdotes, praeter eos qui a regia potestate licentiam acceperunt, quodlibet mandatum ad gentem extraneam occulte accipere vel dirigere non praesumant: qui autem deprehenditur atque convincitur, denuntiatus principi apud concilium condigna animadversione mulctabitur. XXXI. De discretione causarum. Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt; sed quia sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri judices, ubi jurejurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si quis ergo sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis exstiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud Ecclesiam perdat proprium gradum. XXXII. De cura populorum [T. 2, pupillorum] et pauperum.