# Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.205-222

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 12.373.205 to 12.373.222. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.205

XXXVI. De requisitione ab episcopis per singulos annos in parochiis peragenda. Episcopum per cunctas dioeceses parochiasque suas per singulos annos ire oportet, ut exquirat quid unaquaeque basilica in reparationem sui indigeat; quod si ipse aut languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus id explere nequiverit, presbyteros probabiles aut diaconos mittat, qui et reditus basilicarum et reparationes et ministrantium vitam inquirant. XXXVII. De promissi solutione ex rebus Ecclesiae. Quicunque episcopi suffragio cujuslibet aliquid ecclesiasticae utilitati providerint et pro eo quodcunque modicum in remuneratione promiserint, promissi solutionem eos exsolvere oportebit, ita ut id ad concilium comprovinciale deductum eorum conniventia confirmetur, quia sicut Paulus apostolus ait: Dignus est operarius mercedem suam accipere. XXXVIII. De suffragio fundatoribus ecclesiarum vel filiis eorum impertiendo. Praebendum est a sacerdotibus vitae solatium indigentibus et maxime his quibus restituenda vicissitudo est: quicunque ergo fidelium de facultatibus suis Ecclesiae aliquid devotione propria contulerint, si forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem Ecclesia suffragium vitae pro temporis usu percipiant. Si enim clericis vel monachis seu peregrinis aut quamlibet necessitatem sustinentibus pro solo religionis intuitu in usum res ecclesiasticae largiuntur, quanto magis his consulendum est quibus retributione justa debetur? XXXIX. De discretione presbyterorum et diaconorum, ut in utroque choro consistant. Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut sese presbyteris anteponant atque in primo choro ipsi priores stare praesumant, presbyteris in secundo choro constitutis: ergo ut sublimiores sibi presbyteros agnoscant, tam hi quam illi in utroque choro consistant. XL. De uno orario a diaconibus utendo, nec ornato sed puro. Orariis duobus nec episcopo quidem licet nec presbytero uti, quanto magis diacono qui minister eorum est? Unum igitur orarium oportet levitam gestare in sinistro humero, propter quod orat, id est praedicat, dexteram autem partem oportet habere liberam, ut expeditus ad ministerium sacerdotale discurrat: caveant igitur amodo levitae gemino uti orario, sed uno tantum et puro nec ullis coloribus aut auro ornato.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
