Latin
12.373.246 to 12.373.268
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.246-268
Unproofread scanNot analysed yet
XLVIII. De institutione oeconomorum. Eos quos oeconomos Graeci vocant, hoc est qui vice episcoporum res ecclesiasticas tractant, sicut sancta synodus Chalcedonensis instituit, omnes episcopos de proprio clero ad regendas ecclesias habere oportet; qui autem deinceps contempserit, noxius eidem magno concilio erit. XLIX. De professione monachorum. Monachum aut paterna devotio aut propria processio facit; quidquid horum fuerit, alligatum tenebit: proinde eis ad mundum reverti intercludimus aditum, et omnem ad saeculum interdicimus regressum. L. De clericis qui monachorum propositum appetunt. Clerici qui monachorum propositum appetunt. quia meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopo in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum qui ad contemplationis desiderium transire nituntur. LI. De discretione potestatis episcoporum quam m monasteriis habere possunt. Nuntiatum est praesenti concilio quod monachi episcopali imperio servili opere mancipentur et jura monasteriorum contra instituta canonum illicita praesumptione usurpentur, ita ut pene ex coenobio possessio fiat atque illustris portio Christi ad ignominiam servitutemque perveniat; quapropter monemus eos qui ecclesiis praesunt, ut ultra talia non praesumant, sed hoc tantum sibi in monasteriis vindicent sacerdotes quod praecipiunt canones: id est monachos ad conversationem sanctam praemonere, abbates aliaque officia instituere, atque extra regulam acta corrigere. Quod si aliquid in monachis canonibus interdictum praesumpserint aut usurpare quidpiam de monasterii rebus tentaverint, non deerit ab illis sententia excommunicationis qui se deinceps nequaquam substulerint ab illicitis. LII. De monachis vagis. Nonnulli monachorum egredientes a monasterio non solum ad saeculum revertuntur, sed etiam et uxores accipiunt: hi igitur revocati in idem monasterium a quo exierunt poenitentiae deputentur, ibique defleant crimina sua unde decesserunt. LIII. De religiosis vagis. Religiosi viri propriae regionis qui nec inter clericos nec inter monachos habentur, sive hi qui per diversa loca vagi feruntur [Ae. ,vagitantur], ab episcopis in quorum conventu commanere noscuntur licentia eorum coerceatur, in clero aut in monasteriis deputati, praeter hos qui ab episcopo suo aut propter aetatem, aut propter languorem fuerint absoluti.