# Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.269-288

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 12.373.269 to 12.373.288. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.269

LIV. De discretione poenitentum. Hi qui ip discrimine constituti poenitentiam accipiunt nulla manifesta scelera confitentes, sed tantum peccatores se praedicantes, hujusmodi si revaluerint possunt etiam pro morum probitate ad gradus ecclesiasticos pervenire; qui vero ita poenitentiam accipiunt ut aliquod mortale peccatum perpetrasse publice fateantur, ad clerum vel honores ecclesiasticos pervenire nullatenus possunt, quia se confessione propria notaverunt. LV. De poenitentibus viris ac viduis sive virginibus. Quicunque ex saecularibus accipientes poenitentiam se totonderunt, et rursus praevaricantes laici effecti sunt, comprehensi ab episcopo suo ad poenitentiam ex qua recesserant revocentur; quod si aliqui per poenitentiam irrevocabiles sunt nec admoniti revertuntur, vere ut apostatae coram Ecclesia anathematis sententia condemnentur. Non aliter et bi qui detonsi a parentibus fuerint aut sponte sua, amissis parentibus, se ipsos religioni voverunt, et postea habitus saeculares sumpserunt, et idem a sacerdote comprehensi ad cultum religionis acta prius poenitentia revocentur; quod si reverti non possunt, vere ut apostatae anathematis sententiae subjiciantur. Quae forma servabitur etiam in viduis virginibusque sacris ac poenitentibus feminis quae sanctimonialem habitum induerunt, ei postea aut vestem mutaverunt aut ad nuptias transierunt. LVI. De discretione viduarum saecularium et sanctimonialium. Duo sunt genera viduarum, saeculares et sanctimoniales: saeculares viduae sunt quae adhuc disponentes nubere laicalem habitum non deposuerunt; sanctimoniales sunt quae, jam mutato habitu saeculari, sub religioso cultu in conspectu sacerdotis vel ecclesiae apparuerunt. Hae si ad nuptias transierint, juxta Apostolum non sine damnatione erunt, quia se primum Deo voventes postea castitatis propositum abjecerunt. LVII. De discretione Judaeorum: qui non, vel qui credere vi cogantur. De Judaeis autem hoc praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre, Cui enim vult Deus miseretur et quem vult indurat; non enim tales inviti salvandi sunt sed volentes, ut integra sit forma justitiae: sicut enim homo proprii arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante gratia Dei propriae mentis conversione homo quisque credendo salvatur.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
