Latin
12.373.289 to 12.373.302
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.289-302
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo non vi sed Uberi arbitrii facultate ut convertantur suadendi sunt, non potius impellendi. Qui autem jam pridem ad Christianitatem venire coacti sunt, sicut facium est temporibus religiosissimi principis Sisebuti, quia jam constat eos sacramentis divinis associatos et baptismi gratiam suscepisse et chrismate unctos esse et corporis Domini et sanguinis exstitisse participes, oportet Ut fidem etiam quam vi vel necessitate susceperunt tenere cogantur, pe nomen Domini blasphemetur, et fides quam susceperunt vilis ac contemptibilis habeatur. LVIII. De his qui contra fidem Christi Judaeis munus et favorem praestant. Tanta est quorumdam cupiditas, ut quidam eam appetentes juxta quod ait Apostolus etiam a fide erraverint; multi quippe hucusque ex sacerdotibus atque laicis accipientes a Judaeis munera perfidiam eorum patrocinio suo fovebant, qui non immerito ex corpore Antichristi esse noscuntur, quia contra Christum faciunt. Quicunque igitur deinceps episcopus sive clericus vel saecularis illis contra fidem Christianam suffragium vel munere vel favore praestiterit, vere ut profanus et sacrilegus anathema effectus ab Ecclesia catholica et regno Dei efficiatur extraneus, quia dignum est ut a corpore Christi separetur qui inimicis Christi patronus efficitur. LIX. De Judaeis dudum Christianis, et postea in priorem ritum conversis. Plerique qui ex Judaeis dudum ad Christianam fidem promoti sunt, nunc blasphemantes in Christum non solum Judaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam et abominandas circumcisiones exercere praesumpserunt: de quibus consulto piissimi ac religiosissimi principis domini nostri Sisenandi regis hoc sanctum decrevit concilium, ut hujusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christiani dogmatis revocentur, ut quos voluntas propria non emendat animadversio sacerdotalis coerceat. Eos autem quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur; si servi, pro injuria corporis sui libertati tradantur. LX. De filiis Judaeorum, ut a parentibus separati Christianis debeant deputari.