# Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.303-320

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 12.373.303 to 12.373.320. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.303

Judaeorum filios vel filias, ne parentum ultra involvantur errore, ab eorum consortio separari decernimus deputatos aut monasteriis aut Christianis viris ac mulieribus Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant atque in melius instituti tam in moribus quam in fide proficiant. LXI. De filiis fidelibus Judaeorum, ne parentum praevaricatione a bonis suis exsules fiant. Judaei baptizati si postea praevaricantes in Christum qualibet poena damnati exstiterint, a rebus eorum fideles filios excludi non oportebit, quia ut scriptum est: Filius non portabit iniquitatem patris. LXII. De Judaeis baptizatis, qui infidelibus Judaeis se sociant. Saepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt; quanto magis eos qui ad vitia proni sunt? Nulla igitur ultra communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne forte eorum participio subvertantur. Quicunque igitur amodo ex his qui baptizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hi Christianis donentur, et illi publicis caedibus deputentur. LXIII. De Christianorum Judaeorumque conjugiis. Judaei qui Christianas mulieres in conjugio habent admoneantur ab episcopo civitatis ipsius, ut si cum eis permanere cupiunt, Christiani efficiuntur; quod si admoniti noluerint, separentur, quia non potest infidelis in ejus permanere conjunctione quae jam in Christianam translata est fidem; filii autem qui ex talibus nati existunt, fidem atque conditionem matris sequantur: similiter et hi qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus viris Christianam sequantur religionem, non Judaicam superstitionem. LXIV. De Judaeis conversis et post praevaricantibus, ut ad testimonium non admittantur. Non potest erga homines esse fidelis qui Deo exstiterit infidus: Judaei ergo, qui dudum Christiani effecti sunt et nunc in Christi fidem praevaricati sunt, ad testimonium dicendum admitti non debent, quamvis sese Christianos annuntient, quia sicut in fide Christi suspecti sunt, ita et in testimonio humano dubii habentur.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
