Latin
12.373.339 to 12.373.341
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.339-341
Unproofread scanNot analysed yet
tunc enim liberam manumissionem sine patrocinio Ecclesiae concedere poterit, qui eum quem libertati tradere disponit jam juri proprio acquisivit. Hujusmodi autem liberto adversus Ecclesiam cujus juris exstitit accusandi vel testificandi denegetur licentia; quod si praesumpserit, placet ut stante commutatione in servitutem propriae ecclesiae revocetur, quam nocere conatur.