# Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.57-67

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 12.373.57 to 12.373.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.57

nam in aquis mersio quasi in infernum descensio est, et rursus ab aquis emersio resurrectio est. Item videant in eo unitatem divinitatis et Trinitatem personarum ostendi, unitatem dum semel mergimus, Trinitatem dum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizamus. Panditur hujus singularis baptismatis mysterium etiam sanctarum Scripturarum exemplis, Paulo apostolo attestante: Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari: mare quippe Rubrum significat baptismum Christi sanguine consecratum, per quem populus Dei semel transiit, ubi tamen tota erat Trinitas, Praecedente populum columma ignis et nubis; in igne quippe significabatur Pater, in columna Filius, in nube Spiritus sanctus. Jordanis quoque fluenta cum arca populus Dei semel transiit, per quod significatur simpla mersio baptismatis, cujus sacramento Ecclesia abluitur, et de saeculi hujus laboribus per baptismum quasi per Jordanem ad terram coelestis repromissionis ingreditur. VII. De celebrando officio in feria sexta Paschae Comperimus quod per nonnullos ecclesias in die sexta feria passionis Domini clausis basilicarum foribus nec celebretur officium, nec passio Domini populis praedicetur, dum idem Salvator noster apostolis suis praecipiat dicens; Passionem et mortem et resurrectionem meam omnibus praedicate: ideoque oportet eodem die mysterium crucis, quod ipse Dominus cunctis annuntiandum voluit, praedicare, atque indulgentiam criminum clara voce omnem populum postulare, ut poenitentiae compunctione mundati venerabilem diem dominicae resurrectionis remissis iniquitatibus suscipere mereamur, corporisque ejus et sanguinis sacramentum mundi a peccato sumamus. VIII. De non solvendis jejuniis in feria texta Paschae. Quidam in die ejusdem dominicae passionis ab hora nona jejunium solvunt, conviviis abutuntur, et dum sol ipse eadem die tenebris palleatus lumen subduxerit, ipsaque elementa turbata moestitiam totius mundi ostenderint, illi jejunium tanti diei polluunt, epulisque inserviunt: et quia lotum eumdem diem universalis Ecclesia propter passionem Domini in moerore et abstinentia peragit, quicunque in eo jejunium praeter parvulus, senes et languidos, ante peractas indulgentiae preces resolverit, a paschali gaudio depelletur [Ae., E, 4, repellatur], nec in eo sacramentum corporis et sanguinis Domini percipiat, quia diem passionis ipsius per abstinentiam non honorat.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
