Latin
12.373.68 to 12.373.82
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.68-82
Unproofread scanNot analysed yet
IX. De benedicendo cereo et lucerna in pervigiliis Paschae. Lucerna et cereus in pervigiliis Paschae apud quasdam ecclesias non benedicuntur, et cur a nobis benedicantur inquirunt: propter gloriosum enim noctis ipsius sacramentum solemniter haec benedicimus, ut sacrae resurrectionis Christi mysterium, quod tempore hujus votivae noctis advenit, in benedictione sanctificati luminis suscipiamus; et quia haec observatio per multarum loca terrarum regionesque Hispaniae in ecclesiis commendatur, dignum est ut propter unitatem pacis in Gallicanis ecclesiis conservetur; nulli autem impune erit qui haec statuta contempserit, sed paternorum regulis subjacebit. X. De dominica oratione quotidie patenter pronuntianda. Nonnulli sacerdotum per Hispanias reperiuntur qui dominicam orationem quam Salvator noster docuit et praecepit, non quotidie sed tantum die Dominica dicunt, et quia ut sine intermissione oremus Apostolus docuit; qualiter autem oremus Christus praecepit dicens: Cum autem oratis, dicite: Pater noster, qui es in coelis: quomodo ergo quotidie non dicitur quod sine intermissione dici jubetur? nam, in tantum quotidie haec oratio dicenda est, quantum et ipso titulo utitur dum vocatur oratio quotidiana; sic enim eam sancti Patres nuncupaverunt, quod etiam apud doctores quorum illustris doctrina est invenitur. Sanctus quippe Cyprianus dicit: Itaque in oratione dominica panem nostrum, id est Christum dari nobis quotidie petimur, ut qui in Christo manemus ct vivimus a sanctificatione et corpore ejus non recedamus. Sanctus Hilarius dicit: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: quid enim tam vult Deus quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitae et panis e coelo? et quia quotidiana oratio est, quotidie quoque ut detur oratur. Sanctus Augustinus dicit: De quotidianis autem brevibusque peccatis, sine quibus vita haec non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit: eurum est enim dicere: Pater noster, qui es in coelis;