Latin
12.373.95 to 12.373.108
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.95-108
Unproofread scanNot analysed yet
nam laudes ideo Evangelium sequuntur propter gloriam Christi quae per idem Evangelium praedicatur; circa omnes igitur sacerdotes hic ordo deinceps retineatur: excommunicationis poenam suscepturi qui hunc ordinem perturbaverint. XIII. De hymnorum cantu non renuendo. De hymnis etiam canendis et Salvatoris et apostolorum habemus exemplum, nam et ipse Dominus hymnum dixisse perhibetur, Matthaeo evangelista testante: Et, hymno dicto, exierunt in montem Oliveti: et Paulus apostolus ad Ephesios scripsit dicens: Implemini Spiritu loquentes vos in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus. Et quia nonnulli hymni humano studio in laudem Dei atque apostolorum et martyrum triumphos compositi esse noscuntur, sicut hi quos beatissimi doctores Hilarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant pro eo quod de Scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione non existunt; reprobant pro eo quod de Scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione non existunt; respuant ergo et Illum hymnum ab hominibus compositum, quem quotidie publico privatoque officio in fine omnium psalmorum dicimus: Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen. Nam et ille hymnus quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis: et reliqua quae ibi sequuntur ecclesiastici doctores composuerunt. Ergo nec idem in ecclesiis canendus est quia in sanctarum Scripturarum libris non esta? Componuntur ergo hymni, sicut componuntur missae sive preces vel orationes sive commendationes seu manus impositiones, ex quibus si nulla dicantur in ecclesia, vacant officia omnia ecclesiastica. Admonet haec fieri atque hortatur Timotheum Apostolus dicens: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et pro omnibus qui in sublimitate sunt. Sicut igitur orationes ita et hymnos in laudem Dei compositos nullus nostrum ulterius improbet, sed pari modo Gallia Hispaniaque celebret: excommunicatione plectendi qui hymnos rejicere fuerint ausi.