# Documenta: Concilia Hispaniae 13.395.12-22

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 13.395.12 to 13.395.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/13.395.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/13.395.12

haec enim licentia efficit et principes in subjectis suspectos et subjectos in bonis principum cupidos. Quocirca ne haec praemissa temerentur et ut cupiditas radix omnium malorum auferatur, contestamur omnes praesentes et absentes vel etiam futuris temporibus subsequentes coram Deo et angelis ejus, quod si quisquam nostrae contestationis temerator exstiterit atque contemptor et quacunque argumentatione odiose eos molestare aut in aliquo fuerit conatus laedere, sit anathema in Christianorum omnium coetu atque superno condemnetur judicio, sit exprobrabilis omnibus catholicis et abominabilis sanctis angelis in ministerio Del constitutis, sit in hoc saeculo perditus et in futuro condemnatus, quia tam rectae provisioni noluit praebere consensum. III. De reprobatione personarum quae prohibentur adipisci regnum. Inexpertis et novis morbis novam decet invenire medelam: quapropter quoniam inconsiderati quorumdam mentes et se minime capientes, quos nec origo ornat nec virtus decorat, passim putant licenter ad regiae potestatis d pervenire fastigia, hujus rei causa nostra omnium cura invocatione divina profertur sententia: Ut quisquis talia meditatus fuerit, quem nec electio omnium provehit, nec Gothicae gentis nobilitas ad hunc honoris apicem trahit, sit a consortio catholicorum privatus et divino anathemate condemnatus. IV. De his qui sibi regnum blandiuntur spe rege superstite. Ergo quia et religioni inimicum et omnibus constat esse superstitiosum futura illicite cogitare et casus principum exquirere ac sibi in posterum providere, cum scriptum sit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater in sua posuit potestate: hoc decreto censemus, ut quisquis inventus fuerit talia perquisisse et vivente principe in alium attendisse pro futura regni spe, aut alios in se propter id attraxisse, a conventu catholicorum excommunicationis sententia expellatur. V. De his qui principes maledicere praesumunt. Sed et hoc pro pestilentiosis hominum moribus salubri deliberatione censemus, ne quis in principem maledicta congerat, scriptum est enim a legislatore: Principem populi tui ne maledixeris: quod si quis fecerit, excommunicatione ecclesiastica plectatur, nam si maledici regnum Dei non possidebunt, quanto magis talis ab Ecclesia necessario pellitur qui divinae violator sententiae invenitur?

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
