# Documenta: Concilia Hispaniae 14.406.1-11

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 14.406.1 to 14.406.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.1

QUADRAGINTA ET OCTO EPISCOPORUM. Convenientibus nobis Hispaniarum Galliarumque pontificibus summi orthodoxi et gloriosissimi Chintilani regis salutaribus hortamentis, atque in praetorio Toletano in ecclesia sanctae Leocadiae martyris debitis sedibus collocatis, sub die quinio idus Januarias anno praefati principis et triumphatoris in Christo secundo, aera sexcentesima septuagesima sexta, hoc decretum fidei prius sancimus. I. De plenitudine fidei catholicae. Cum primum omnipotenti Domino pro corona fratrum tam numerosae gratiae a nobis fuissent peractae, nihil melius nihilque salubrius omnium insedit animis, quam more synodi universalis post solemnia perfunctae orationis quod mente ruminabamus lingua manaremus, et quod corde credebamus ore ructaremus, supernae faventes sententiae: Eructavit cor meum verbum bonum, quod juxta prophetam fecit Dominus abbreviatum super terram: quamobrem ex abundantia nostri cordis sit confessio vocis, ut fidem quam omnium mens intrinsecus gestat in confessione interpres lingua foras effundat. Itaque credimus et confitemur sacratissimam et omnipotentissimam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum solum non solitarium, unius essentiae, virtutis, potestatis, majestatis uniusque naturae, discretam inseparabiliter personis, indiscretam essentialiter substantia deitatis, creatricem omnium creaturarum; Patrem ingenitum, increatum, fontem et originem totius divinitatis; Filium a Patre intemporaliter ante omnem creaturam sine initio genitum, non [G., nec] creatum, nam nec Pater unquam sine Filio nec Filius exstitit sine Patre, sed tamen Filius Deus de Patre Deo, non Pater Deus de Filio Deo, Pater Filii, non Deus de Filio; ille autem Filius Patris et Deus de Patre, per omnia coaequalis Patri, Deus verus de Deo vero; Spiritum vero sanctum neque genitum neque creatum, sed de Patre Filioque procedentem utriusque esse Spiritum: ac per hoc substantialiter unum sunt, quia et unus ab utroque procedit. In hac autem Trinitate tanta est unitas substantiae, ut pluralitate careat et aequalitatem teneat;

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
