# Documenta: Concilia Hispaniae 14.406.106-115

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 14.406.106 to 14.406.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.106

Itaque regis vita constante nullus sibi aliquo opere vel deliberatione seu cujuscunque dignitatis laicus, seu gradu episcopatus, presbyterii aut diaconii consecratus caeterisque clericatus officiis deditus regem provideat contra viventis regis utilitatem et procul dubio voluntatem, nullo blandimento vel suasione pro eadem spe aut alios in se trahat aut ipse in alium acquiescat; iniquum enim et valde execrabile Christianis debet haberi futuris temporibus illicita prospicere et vitae suae ignarus ventura disponere. Quod si quisquam jam talia iniqua deliberatione cum quocunque est meditatus, hoc sibi noverit esse sacerdotali moderatione concessum, ut veniabiliter possit hoc sine mora praesentis principis auribus publicare: si autem obstinata deliberatione sua machinamenta noluerit dicere, pessimo plectatur anathemate. Rege vero defuncto nullus tyrannica praesumptione regnum assumat, nullus sub religionis habitu detonsus aut turpiter decalvatus aut servilem originem trahens vel extraneae gentis homo, nisi genere Gothus et moribus dignus provehatur ad apicem regni: temerator autem hujus praeceptionis sanctissimae feriatur perpetuo anathemate. XVIII. De custodia vitae principum et defensione praecedentium regum a sequentibus adhibenda. Jam quidem in antecedenti universali synodo pro salute nostrorum principum constat esse consultum, sed libet iterare bene sancita et digna auctoritate munire salubriter ordinata; ideoque contestamur coram Deo et omni ordine angelorum, coram prophetarum atque apostolorum vel omnium martyrum choro, coram omni Ecclesia catholica et Christianorum coetu, ut nemo intendat in interitum regis, nemo vitam principis nece attrectet, nemo regni eum gubernaculis privet, nemo tyrannica praesumptione apicem regni sibi usurpet, nemo quolibet machinamento in ejus adversitatem sibi conjuratorum manum associet. Quod si in quidpiam horum quisquam nostrorum temerario ausu praesumptor exstiterit, anathemate divino perculsus absque ullo remedii loco habeatur condemnatus aeterno judicio; is autem qui ejus sedem fuerit assecutus, si vult tanto expiari piaculo, quasi proprii patris ejus ulciscatur interitum, in cujus defensionis auxilium universi regni Gothorum consentiat fortitudo;

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
