# Documenta: Concilia Hispaniae 14.406.116-146

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 14.406.116 to 14.406.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.116

si autem desidi cura et minori zelo tam funestum noluerint vindicare scelus, sint omnes ex nostra sententia opprobrium caeteris gentibus. XIX. De gratiarum actionibus in confirmatione concilii Deo et principi datis. His omnibus rite dispositis et diuturna collatione deliberatis, benedictionem, gloriam et honorem invisibili omnium auctori rependimus luminum Patri, et in his conservandis ejus imploramus opem suffragii, ut constitutionibus nostris roborem tribuat suae virtutis fragilitatemque humanam ita huic dispositioni reddat efficacem, ut non judicet praevaricatricem. Nos igitur omnia supra scripta, salva auctoritate priscorum canonum, subscriptione nostra firmamus, et gratias agimus Christianissimo et gloriosissimo Chintilano regi principi nostro cujus studio advocati et instantia sumus collecti, cujus voluntas probata et ordinatio exstitit religiosa: donet ei Dominus ut optimo principi diuturnum in saeculo praesenti triumphum et in parte justorum perpetuum regnum felicesque annos: felix ipse longa felicitate fruatur et divinae dexterae protectione ubique muniatur. Ego Sclua Ecclesiae Narbonensis episcopus subscripsi. Julianus Ecclesiae Bracarensis episcopus subscripsi. Eugenius Ecclesiae Toletanae episcopus subscripsi. Honoratus Ecclesiae Hispalensis episcopus subscripsi. Protasius Ecclesiae Tarraconensis [Ae., T. 2, Valentinae) episcopus subscripsi. Conantius (T. 2, Canantius) Ecclesiae Palentinae episcopus subscripsi. Leudefredus Ecclesiae Cordubensis episcopus subscripsi. Vigitinus Ecclesiae Vigastrensis episcopus subscripsi. Acutulus Ecclesiae Elenensis episcopus subscripsi. Joannes Ecclesiae Hiplensis episcopus subscripsi. Bonifa Ecclesiae Cauriensis episcopus subscripsi. Eugenius (E., T. 2, Eusebius) Ecclesiae Vastitanae episcopus subscripsi. Hilarius Ecclesiae Complutensis episcopus subscripsi. Jacobus Ecclesiae Mentesanae episcopus subscripsi. Joannes Ecclesiae Dertosanae episcopus subscripsi. Sisisclus Ecclesiae Elborensis episcopus subscripsi. David Ecclesiae Aurensinae episcopos subscripsi. Elpidius Ecclesiae Tirassonensis episcopus subscripsi. Osdulfus Ecclesiae Oscensis episcopus subscripsi. Fructuosus Ecclesiae Ilerdensis episcopus subscripsi. Deodatus Ecclesiae Egabrensis episcopus subscripsi. Profuturus Ecclesiae Lamicensis episcopus subscripsi. Servusdei Calabriensis Ecclesiae episcopus subscripsi.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
