Latin
15.419.14 to 15.419.23
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 15.419.14-23
Unproofread scanNot analysed yet
tamen si improbitate principis cui inique consensit non potuerit instantia sacerdotum a communione suspendi, saltem si superstitem eum post ejusdem regis obitum tempus invenerit, superiori anathematis correctioni subjaceat quicunque illi praeter in ultimo vitae suae, si tamen hunc legitime poenitere probaverit, communionis gratiam consenserit impendendam. Nobis interim ratio persuasit synodali super hoc constitutione decernere: ut quicunque etiam laicorum in praedictis capitulis, hoc est adversitate gentis aut patriae vel regiae potestatis in externas partes se conferendo vel talibus opem praebendo noxius fuerit ultra repertus, non solum, ut dictum est, omni rerum suarum proprietate privetur, sed et perpetua excommunicatione damnatus, nunquam ilii praeter in ultimo mortis suae communio tribuatur, excepto si aliter communionis ejus remedium vel eorum quod supra taxavimus imploratione sacerdotum apud principem fuerit impetratum. Nam si, quod omnino fieri non oportet, in derogationem aut contumeliam principis reperiatur aliquis nequiter loqui aut in necem regis seu dejectionem intendere vel consensum praebere, nos siquidem hujuscemodi excommunicatione dignum censemus; utrum tamen sit illi quandoque. communicandum, pietati principis discernendum relinquimus, cujus procul dubio potestatis est subjectorum culpas misericordiae judiciique sententia temperare. Contestamur autem clementissimos principes et per ineffabile divini nominis sacramentum obtestantes unanimiter obsecramus, ne quandoquidem absque justa ubi necesse fuerit imploratione sacerdotali excommunicationis hujus sententiam a perfidis clericis vel laicis ad externas partes se transferentibus vel consensum praebentibus quacunque temeritate suspendant; nam quid magis eorum utilitatibus videtur ferre consultum, si hujus constitutionis nostrae forma ab ipsis principibus servetur et omnibus subjectis impleri cogatur? Si quis vero haec instituta putaverit esse exsecranda, anathema fiat et velut praevaricator catholicae fidei semper apud Dominum reus existat quicunque regum deinceps canonis hujus censuram in quocunque crediderit vel permiserit violandam. II. De languoris eventu ministrantium clericorum.