Latin
15.419.35 to 15.419.49
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 15.419.35-49
Unproofread scanNot analysed yet
IV. De exactione ecclesiarum Gallaeciae provinciae. Inter caetera denique quae communi consensu nos conferre competenter oportuit querimonias etiam parochialium presbyterorum Gallaeciae provinciae solertissime discernere decuit, quas contra pontificum suorum rapacitates necessitas ut comperimus tandem compulit in publicum examen deferre. Hi enim pontifices, ut evidens inquisitio patefecit, indiscreto moderamine parochitanas ecclesias praegravantes, dum in exactionibus superflui frequenter existant, pene usque ad exinanitionem extremae virtutis quasdam basilicas perduxisse probantur. Ne ergo fiat de caetero quod constat hactenus inordinate praesumptum, non amplius quam duos solidos unusquisque episcoporum praefatae provinciae per singulas dioecesis suae basilicas juxta synodum Bracarensem annua illatione sibi expetet inferri, monasteriorum tamen [B. R. ,autem] basilicis ab hac solutionis pensione sejunctis. Cum vero episcopus dioecesem visitat, nulli prae multitudine onerosus existat nec unquam quinquagenarium numerum evectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat. Quicunque vero pontificum eorumdem aliter quam decernimus agendum praesumpserit, correptioni procul dubio canonum subjacebit, qua constitutionum synodalium transgressores priscorum Patrum edictis corripiendos oportet. V. De reclusis honestis sive vagis. Quosdam paternarum incognitos vel oblitos traditionum in tantam conspicimus corruisse desidiam, ut eorum exsecrando usu pene abolita patescant quae exstiterunt legitime constituta; dum enim indocti docere appetunt, quid aliud quam quia ignorantiae errore vexentur ostendunt? Et quia gressu praepostero innitentes praesumptionem doctrinae discendi studiis anteponunt, patet quod non summa utilitatis petunt, sed actioni depravationis inserviunt. Ex hoc igitur justae severitatis talia decernentes, opportuno amputare judicio jubemus eos quos in cellulis propriis reclusos sanctae vitae ambitio tenet, quosque ejusdem sancti propositi et morita juvant et probitas ornat, quietos Dei auxilio et nostro favore tutos existere. Illos vero quos in tale propositum ignavia impulit, non prudentiae cognitio deputavit, quosque nulla vitae dignitas ornat, sed, quod est deterius, et ignorantia foedat et morum exsecratio turpat, decernimus ab his abjici cellulis atque locis in quibus aut feruntur vagi aut tenentur inclusi, atque ab episcopis sive rectoribus monasteriorum, ex quorum congregatione fuerunt vel in quorum vicinitate consistunt, in monasteriis omnimodo deputentur, ut illic sancti ordinis meditantes doctrinam primum possint discere quae sunt a Patribus instituta, ut post valeant docere quae sunt sancta meditatione percepta, atque tunc demum si doctrinae et sancti operis fructu exstiterint fecundati, ad summam virtutis properent exercitio sanctae intentionis imbuti.