# Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.100-113

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 16.442.100 to 16.442.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.100

Hinc etiam populo Israelitico saepe ultio promissa suspenditur, et Ninivitarum perditio divinae sententiae permutatione sedatur. At vero illustri laudum titulo praeclarus auctor Ambrosius in libro de Officiis primo hujuscemodi rei causa sic loquitur: Est etiam contra officium, nonnunquam promissum solvere, sacramentum custodire, ut Herodes qui juravit quoniam quidquid petitus esset daret filiae Herodiadis, et necem Joannis praestitit ne promissum negaret. Nam de Jephte quid dicam qui immolavit filiam quae sibi victori primum occurrerat, quo votum impleret quod spoponderat ut quidquid sibi primum occurrisset offerret Deo? Melius fuerat nihil tale promittere quam promissum solvere parricidio. Item in libro tertio; Purum igitur ac sincerum oportet esse affectum, ut unusquisque simplicem sermonem proferat, vas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione verborum inducat, nihil promittat inhonestum, ac si promiserit, tolerabilius est promissum non facere quam facere quod turpe sit, Saepe plerique constringunt se jurisjurandi sacramento, et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse, sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderint; sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit, turpe quod regnum pro saltatione promittitur, crudele quod mors prophetes pro jurisjurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tale fuisset perjurium sacramento? Et post pauca de Jephte disserens: Miserabilis, inquit, necessitas quae solvitur parricidio. Melius est non vovere quam vovere id quod sibi is cui promittitur nolit exsolvi. Et post paululum: Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt. Denique ipse Dominus, sicut Scriptura indicat, frequenter suam mutat sententiam. Vir quoque sanctissimus Augustinus vestigationis acumine cautus, inveniendi arte praecipuus, asserendi copia profluus, eloquentiae flore venustus, sapientiae fructu fecundus, haec in suis narrat affatibus: Duo sunt omnino genera mendaciorum in quibus non magna culpa est; sed tamen non sunt sine culpa cum aut jocamur aut quod promisimus mentimur.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
