Latin
16.442.145 to 16.442.152
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.145-152
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde omni excusationum discisso velamine id praecipimus observari, ut cum iidem subdiacones ordinantur, cum vasis ministerii benedictio eis ab episcopo detur, sicut in quibusdam ecclesiis vetustas tradit antiqua, et sacra dignoscitur consuetudo substare prolata, omni penitus ab illis sorde mulierum ac familiaritate remota. Quod si hoc vulnere deinceps luerint sauciati, mox erunt sub poenitentiae oneribus usque ad extremum vitae monasteriis religandi. VII. Septimae assertionis accessu adiit coetum nostrum tam inverecunda progressio quam ignobilis ac detestanda praesumptio: quosdam enim aut eventu necessitatum aut metu periculorum adeptos fuisse novimus ecclesiasticarum officia dignitatum, et quoniam cum illis imponerentur id sibi fieri noluisse testantur, idcirco haec spernere atque ad pristina pertentant conjugia moresque redire, tam nequiter coelestia jura solventes quam prompte saecularibus exstant illecebris inhiantes. Qua de re nosse nos convenit quod episcopalis eminentiae culmen non immerito sacris omnibus esse summa percensuit, quae caeteris sacerdotibus exercenda prohibuit: scilicet templorum Dei sacrationem, chrismatis benedictionem, sacrorumque ordinum institutionem, quae tandiu valenter ordinata persistunt quam excellentissime conferuntur, qui et tanto ab eis singulariter impenduntur, quanto eidem summo culmini peragenda servantur. Quomodo ergo qui ea in se recipit a…se rejicere poterit, cum haec a nullo altero conferri quam a solis pontificibus novit, a quibus nec ligata solvi nec soluta poterunt ab aliquo religari? Sic enim ad Petrum Veritas ait: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelo, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelo. Nequaquam ergo aliquando poterit profanari quod divinae jussionis simulque apostolicae traditionis auctoritate sacrum noscitur exstitisse: verum sicut sanctum chrisma collatum et altaris honor evelli non queunt, ita quoque sacrorum decus honorum quod his compar habetur et socium, qualibet fuerit occasione perceptum, manebit omnismodis inconvulsum.