# Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.153-163

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 16.442.153 to 16.442.163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.153

Ad exstirpandum vero radicitus hujus callidae machinationis inutile argumentum, id sibi rationabiliter dari noverint in objectu, quod sacrosancti baptismatis inappretiabile donum et semper et saepe non solum nolentibus, verum etiam, quod majus est, nescientibus impertitur; sed hoc a nullo penitus profanari permittitur. Quod si et hic opponitur necdum rationis capaces existere qui hoc probantur accipere, hinc omnimodo conticescant, quia si majores impune non deserunt quod parvuli vel nesciendo vel nolendo percipiunt, quanto magis non convenit violari quod pro mortis aut poenarum evadenda pernicie occulta Dei dispensatione dignoscitur obvenisse? Recedant ergo talium desideriorum impuderati fautores, et licet inviti perceperint quod non merebantur habere, libenter tamen ob hoc coeleste retineant praemium, quod nolendo pro terrenae consecuti sunt necessitatis eventu, ut tandem inviti appetant bona diligere quae sponte videntur desides impugnare. Quod si quis post hoc perennis dispositionis edictum non sinceriter sacris inhaeserit cultibus, et abjiciens a se gratiam quam accepit relabi ad conjugia moresque saeculi attentaverit vel eum redire constiterit, mox omni ecclesiastici ordinis dignitate privatus vere ut apostata a sanctae Ecclesiae liminibus et societate fidelium habeatur prorsus exclusus, monasterii claustris donec advixerit sub poenitentia retrudendus. VIII. Octavae disceptationis affectu reperimus quosdam divinis officiis mancipatos tanta nescientiae socordia plenos, ut nec illis probentur instructi competenter ordinibus, qui quotidianos versantur in usus. Proinde sollicite constituitur atque decernitur, ut nullus cujuscunque dignitatis ecclesiasticae deinceps percipiat gradum, qui non totum psalterium vel canticorum usualium et hymnorum sive baptizandi perfecte noverit supplementum. Illi sane qui jam honorum dignitate funguntur, hujusce tamen ignorantiae caecitate vexantur, aut sponte sumant intentionem necessaria perdiscendi aut a majoribus ad lectionis exercitia cogantur inviti. IX. Nonae intentionis admonitu detecta est ingluvies horrenda voracium, quae dum fraeno parcimoniae non astringitur religioni contraire censetur, nam dicente Scriptura: Qui spernit minima paulatim decidet in maxima;

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
