Latin
16.442.164 to 16.442.169
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.164-169
Unproofread scanNot analysed yet
illi tanto edacitatis improbae sumptu grassantur, ut coelestia et pene summa contemnere videantur. Etenim cum quadragesimae dies anni totius decimae deputentur, quae in oblationem jejunii Domini consecrantur, quibus eliam saluberrime conditio humani generis expiatur, dura a quatuor mundi partibus ad hanc homo religionem crediturus adducitur, et quatuor elementis formatus propter transgressionem decalogi quater decies convenienter affligitur, illi ausu temerario haec omnia contemnentes nec voracitatis ingluviem fraenant, et, quod pejus est, paschalia festa illicitorum esuum perceptione profanant: quibus ex hoc adeo acerrime interdicitur, ut quisquis absque inevitabili necessitate atque fragilitatis evidenti languore, seu etiam aetatis impossibilitate, diebus quadragesimae esum carnium praesumpserit attentare, non solum reus erit resurrectionis dominicae, verum etiam alienus ab ejusdem diei sancta communione, et hoc illi cumuletur ad poenam, ut ipsius anni tempore ab omni esu carnium abstineat gulam, quia sacris diebus abstinentiae oblitus est disciplinam. Illi vero quos aut aetas incurvat, aut languor extenuat, aut necessitas arctat, non ante prohibita violare praesumant quam a sacerdote permissum accipiant. X. Decimae collocutionis assensu molestis actibus, quos sagax indagatio pietati obviare detexit, et non bene regendi licentiae quam se mansuetudo impugnasse probavit, satis, ut opinamur, et lege gloriosi principis et decreto sanctae synodi hujus contradictum esse conspeximus, lia enim sanctus Spiritus per utrasque definitiones mortalium corda perflavit, ut vitali flatu verborum in posterum omnem exureret male concupiscentium rabiem animorum. Actum namque est in definitionibus ipsis, ut quia pietatis divinae incomprehensibilis et ignota natura sese conditioni mortalium in unione personae conjunxit mysterio redemptionis humanae, nos quoque a membris capitis hujus et perfidiae malum et concupiscentiam quae radix malorum est omnium, et avaritiam quae invenitur servitus idolorum, pari simul igne ac mucrone totoque artificio radicitus evellamus ac desecemus.