# Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.170-181

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 16.442.170 to 16.442.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.170

Abhinc ergo et deinceps ita erunt in regni gloriam praeficiendi rectores, ut aut in urbe regia aut in loco ubi princeps decesserit cum pontificum majorumque palatii omnimodo eligantur assensu, non forinsecus aut conspiratione paucorum aut rusticarum plebium seditioso tumultu; erunt catholicae fidei assertores eamque et ab hac quae imminet Judaeorum perfidia et a cunctarum haeresum injuria defendentes; erunt actibus, judiciis et vita modesti; erunt in provisionibus rerum tam parci amplius quam extenti, ut nulla vi aut factione Scripturarum vel definitionum qualiumcunque contractus a subditis vel exigant vel exigendos intendant; erunt in conquisitis oblationis gratissimae rebus non prospectantes proprii jura commodi, sed consulentes patriae atque genti; de rebus congregatis ab eis illas tantum sibi vindicent partes quas dicaverit auctoritas principalis; verum quaecunque inordinata reliquerint haereditabunt gloriam successores, propria eorum et ante regnum justissime conquisita aut filii aut haeredes capiant jure proximitatis. Dc affinium successione vel munere quamvis inordinata relicta, aut primum tantum filiis aut haeredibus sequenter proficiant vel propinquis, atque ita in eorum cunctis actibus, moribus atque rebus praefatae legis erit auctoritas valitura, ut et perenniter maneat inconvulsa. Et non prius apicem regni quisque percipiat, quam se illam per omnia suppleturum jurisjurandi taxatione definiat: cui etiam legi vel decreto episcopali non solum in futuro sed etiam in praesenti reverentiam apponentes decernimus, ut quicunque detractor et non potius venerator decreti ejusdem atque legis esse maluerit, sive religiosus ille sit, sive laicus, non solum ecclesiastica excommunicatione plectatur, verum et sui ordinis dignitate privetur. XI. Undecimae occasionis articulo decretorum universalium perenne dedimus firmamentum, scientes quod multimoda semper Deus oppositione judiciorum aerumnam relevet oppressorum, et sicut malis exigentibus hominum permittit exerceri penurias ultionum, ita, cum voluerit, gravedines relevat pressurarum. Hinc et decreta praecedentium Patrum ad contentionis jurgium radicitus evellendum rite synodalem fieri censuere conventum, ut illic diversitate judiciorum protensae lites habeant terminum ubi sanctus Spiritus universalem coadunaverit coetum.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
