# Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.182-189

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 16.442.182 to 16.442.189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.182

Ab hoc ergo Spiritu sancto succensi ne quilibet in posterum aut impune valeant commoveri aut generalia statuta convellere plena decernimus unanimitate connexi, ut quaecunque pro fidei causis ecclesiasticisque negotiis aut in praeteritis gestis, aut in praesentibus constitutis, aut futuris etiam in decretis, vel sunt vel fuerint definitione conscripta universalis auctoritatis, nullus his deinceps contradicere audeat, nullus ea reverberare praesumat, nullus non implere contendat. Nam si quis ex religione contra haec inobediens aut susurrans aut certe lacerator aut invidus, ac non potius eorumdem fautor exstiterit gratiosus, et honoris sui et communionis sanctae lugeat amissione mulctatus. Cum vero quaelibet sancta synodus agitur aut pacifice inter episcopos quidpiam definitur, si pauciores per nescientiam vel contemptionem forte dissentiant, aut commoniti plurimorum sententiae cedant, aut ab eorum coetu cum dedecore confusionis abscedant et excommunicationis annuae sententiam luant. XII. Duodecima quae est finalis et ultima sacratissimi principis obsecratione piissima pro Judaeorum abominabili ac nefanda perfidia exsecranda nostro coetui perpatuit causa, quam idcirco in fine sententiarum censuimus esse ponendam; quoniam eamdem gentem delicti sui merito retroductam per divinae sanctionis oracula a capite positam deflemus in caudam. Sed quia Christus ut pro nobis ita quoque pro illis est mortuus juxta quod ipse ait: Non sum missus niti ad oves quae perierant domus Israel, necessarium duximus summam pro eis impendere curam pro quibus suam Christus ponere non dedignatus est animam; ideoque principali clementiae devotissime praefaventes, quae ob hoc sui regni apicem a Domino solidari praeoptat, si catholicae fidei pereuntium turmas acquirat, indignum reputans orthodoxae fidei principem sacrilegis imperare, fideliumque plebem infidelium societate polluere, nihil aliud pro bis ex nostra sententia definitur, quam ut decreta concilii Toletani, quod divae memoriae Sisenandi regis aggregatum est tempore, a nobis ac posteris omnimoda suppleantur intentione: quisquis autem ab ejusdem synodi voluerit sententia dissentire, ut vere sacrilegum se noverit condemnari.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
