Latin
16.442.19 to 16.442.22
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.19-22
Unproofread scanNot analysed yet
Decernimus attestantes universitatem vestram per summae divinitatis coaequalem, et coaeternam, et inseparabilem Trinitatem, atque illius mysteria sacramenti, quod incarnatum Dei Filium de Spiritu sancto et Maria virgine pro salute mundi vera fides in toto orbo denuntiat, atque ejusdem adventum Jesu Christi, filii Dei, Domini nostri, quo sunt impii, et regnum ejus quo glorificandi suut sancti, ul quaecunque negotia de quorumlibet querela vestris auditibus exstiterint patefacta, cum justitia vigore misericorditer et cum temperamento miserationis justissime cum nostra conniventia terminetis; in legum sententiis quae aut depravata consistunt, aut ex superfluo vel indebito conjecta videntur, nostra serenitatis accommodante consensu, haec sola quae ad sinceram justitiam et negotiorum sufficientiam conveniunt ordinetis; canonum obscura quaedam et in dubium versa in meridiem lucida Intelli— gentiae reducatis, omniumque negotiorum conventus ordinumque status qui in vestram exstiterint devoluti praesentiam ita majorum regulis concordantes justissime, pie ac temperanter constituere studeatis, ut et mihi quia studiorum fructum bonorum anhelo pars beatorum adveniat, et vos quoniam implentes voluntatem Dei me non spernitis imprecantem regio beatitudinis aeterna suscipiat, et visio delectationis Dei sibi perenniter inhaerere concedat. Vos etiam illustres viros, quos ex officio palatino huic sanetae synodo interesse mos primaevus obtinuit ac nobilitas exspectabilis honoravit et experientia aequitatis plebium rectores exegit, quos in regimine socios, in adversitate fidos et in prosperis amplector strenuos, per quos justitia leges implet, miseratio leges inflectit, et contra justitiam legum moderatio aequitatis temperantiam legis extorquet, adjurans obtestor per omne illud admirabile et solum unius sacrae fidei sacramentum, quo venerabilem omnium sanctorum Patrum sum obtestatus conventum, ut ad tantae veritatis ac discretionis justissimae formulam ita animos dirigatis, ut nihil a consensu praesentium Patrum sanctorumque virorum aliorsum mentis ducentes obtutum quidquid innocentiae vicinum, quidquid justitiae proximum, quidquid a pietate non alienum vel soli Deo cognoveritis existere placitum, instanter, modeste et cum omni dignemini intentione complere, scientes quia in eo quod haec mea salubria vota completis, vos Deo amabiles assignatis, et in eo quod, decretorum vestrorum edicta favoris exhibitione corroboro, me vobiscum simul Deo placiturum assigno.