Latin
16.442.305 to 16.442.315
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.305-315
Unproofread scanNot analysed yet
Quosdam namque conspeximus reges postquam fuerint regni gloriam assequentes extenuatis viribus populorum rei propriae congerere lucrum, et obliti quod regere sunt vocati defensionem in vastationem convertunt qui vastationem defensione pellere debuerant, illud gravius innectentes quod ea quae videntur acquirere non regni deputant honori vel gloriae, sed ita malunt in suo jure confundi, ut veluti ex debito decernant haec in liberorum posteritatem transmitti; quam itaque ob rem in proprietatis illa conantur redigere simi quae pro solo constat illos imperiali percepisse fastigio? aut quo libitu in juris proprii collocant antro quod publicae utilitatis acquisitum esse constat obtentu? Nam nunquid ad illos aut populorum adventus aut rerum poterat concurrere sensus, nisi exstitissent gloriae sublimati culminibus? aut ab aequalibus illi potuerunt rerum coacervatione ditari, nisi subjectis glorioso apice potuissent attolli? Omnia certe [AE. ,T. 1, 2, tamen] totius plebis membra subjecta dum ad principale caput relevant attentum debitae visionis obtutum, ab illo negotiorum prospectant remedium cui modo gratum modo debitum irrogant censum. Regalis proinde ordo ex hoc cuncta sibi deberi convincit ex quo se regere cuncta cognoscit, et inde conquisita non alteri quam sibi juste defendit; unde non personae sed potentiae suae haec deberi non ambigit. Regem etenim jura faciunt, non persona, quia nec constat sui mediocritate sed sublimitatis honore: quae ergo honori debent honori deserviant, et quae reges accumulant regno relinquant, ut quia eos gloria regni decorat, ipsi quoque gloriam regni non extenuent sed exornent. Habeant deinceps jure conditi reges in regendo corda sollicita, in operando facta modesta, in decernendo judicia justa, in parcendo pectora prompta, in conquirendo studia parca, in conservande vota sincera, ut tanto gloriam regni cum felicitate retentent quanto jura regiminis et mansuetudine conservaverint et aequitate direxerint promissae praemium dictionis [T.