Latin
16.442.323 to 16.442.332
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.323-332
Unproofread scanNot analysed yet
in quibus cunctis filiis ejus una cum glorioso domino nostro Reccesvintho rege permaneat et divisio libera et possessio pace plenissima: sed et illae res quas praedictus princeps de justis proventibus filiis suis vel quibuslibet justissime visus est contulisse vel reliquisse, omnes in eorum jure maneant inconvulse, illa negotii hujus veritate servata, ut quia grata voluntas gloriosi domini nostri Reccesvinthi regis reddere decernit unicuique justissime debita, nemo invasionis calumniam moveat aut damna requirat, propter quod gloriosae memoriae genitorem ejus quaedam indebite abstulisse constiterat. Lex edita in eodem concilio a Reccesvintho principe glorioso. In nomine Domini Flavius Reccesvinthus rex. Eminentiae celsitudo terrenae tunc salubrius sublimia probatur appetere, cum saluti proximorum pia cernitur compassione prodesse; unde solet contingere ut plus commodi de aliena salute conquirat quam de propria utilitate quisque percipiat. In multis enim quia multorum salus attenditur majoris lucri summa percipitur: in se autem quia privati commodi fructus appetitur, non satis est si unius beneficii praemia conquirantur. Hinc et illa regendarum tantumdem salus est plebium quae non suos fines privata voluntate concludit, sed quae universitatis limites communi prosperitatis lege defendit. Quapropter ne salutaris ordo imperialibus videatur verbis potius obtineri quam factis, de sublimitatis obtentu reclinamus ad vota supplicum tranquillae visionis aspectum, ut inde salutaris compassio habeat commodum unde turmae plebium adeptae fuerint supplicationis effectum. Cum igitur praecedentium serie temporum immoderatior aviditas principum sese prona diffunderet in spoliis populorum, et augeret rei propriae censum aerumna flebilis subjectorum, tandem supernae respectionis afflatu nobis est divinitus inspiratum, ut quia subjectis leges reverentiae dederamus, principum quoque excessibus retinaculum temperantiae poneremus. Proinde sincera mansuetudinis deliberatione tam nobis quam cunctis nostrae gloriae successoribus adfuturis, Deo mediante, legem ponimus decretumque divalis observantiae promulgamus, ut nullus regum impulsionis suae quibuscunque motibus aut factionibus scripturas de quibuslibet rebus alteri debitis ita extorqueat vel extorquendas instituat, quatenus injuste ac nolenter debitarum sibi quisque privari possit dominio rerum.