# Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.340-345

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 16.442.340 to 16.442.345. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.340

Quod si aliquid ex rebus de quorumcunque parentum aut proximorum non solum successione sed etiam qualibet collatione aut quocunque contractu ad jus ipsius pervenisse patuerit, si contingat haec inordinata relinqui, non ad successorem regni sed ad filios vel haeredes ejus qui conquisivit specialiter omnis eadem conquisitio pertinebit. Nam et de illis rebus quae idem princeps ante regnum aut ex proprio aut ex justissime conquisito dignoscitur habuisse, irrevocabili ordine aut faciendi quod voluerit potestatem habebit, aut certe filiis ejus successio plena patebit; quod si filii defuerint, legitimis haeredibus ex his quae inordinata reliquerit hereditatem adire licebit. Hujus sane legis sententia in solis erit principum negotiis observanda, atque ita perpetim valitura, ut non ante quispiam solium regale conscendat, quam juramenti foedere hanc legem se in omnibus implere promittat. Quemcunque vero aut per tumultuosas plebes, aut per absconsa dignitati publicae machinamenta adeptum esse constiterit regni fastigia, mox idem cum omnibus tam nefarie sibi consentientibus et anathema fiat, et Christianorum communionem amittat, tam dirae percussionis ultione collisus, ut omnis divini ordinis cultor, qui illi communicare praesumpserit, simili cum ipso damnatione dispereat et poena tabescat. Nam et si quis legis hujus seriem ex officio palatino malevole detrahendo lacerare voluerit, aut evacuandam quandoque vel silenter musitans vel aperte resultans proloqui delectus exstiterit, cunctis palatinae dignitatis et consortiis et officiis mox nudatus omnium rerum suarum dimidiam partem amittat, et in deputato sibi loco redactus a totius palatii maneat societate seclusus: religiosus etiam qui se in eadem culpa devolverit, simili rerum proprietatis suae dispendio subjacebit.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
